라틴어 문장 검색

unde etiam lupanaria 'lustra' dicimus, ubi habitant lupae, id est meretrices, dictae ab obscenitatis et odoris similitudine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6472)
qui cum interrogatus dixisset se non interrupisse saltationem, dictum est hoc proverbium 'salva res est, saltat senex'. 'audacem' autem dicit ubique Vergilius, quotiens vult ostendere virtutem sine fortuna:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1106)
inde ad Arruntis domum profecti cum uxorem eius invenissent cantilenis et saltationibus indulgentem, reversi ad castra sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6464)
thiasos saltationes, choreas Liberi, id est Liberalia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 301)
nam cantus ad animum, saltatio ad mobilitatem pertinet corporis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 733)
motare cacumina montium vel arborum, quibus hoc genus saltationis adsignat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 282)
motare cacumina quasi hoc genus saltationis vult esse in arboribus, cacuminum motum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 283)
omnis quam chorus 'chorus' proprie est coaevorum can- tus atque saltatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3461)
motus incompositos id est saltationem aptam religioni, nec ex ulla arte venientem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3501)
nec enim gubernationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et saltationi, ut in ipsa insit, non foris petatur extremum, id est artis effectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 31:3)
Alter est, si tempore fit, ut si remisso animo, gravissimo homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpitudini adhibetur verborum obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:3)
Itaque nec actio rerum illarum aperta petulantia vacat nec orationis obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 163:5)
mimorum est enim et ethologorum, si nimia est imitatio, sicut obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:10)
praestet idem ingenuitatem et ruborem suum verborum turpitudine et rerum obscenitate vitanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:12)
quartum, obscenitas, non solum non foro digna, sed vix convivio liberorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 252:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION