라틴어 문장 검색

Ego autem dixi gravem ab illo et non contemnendam causam necessitatis ingestam, quae cives etiam emigrare compelleret;
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 4:4)
Unde multi ex asylis emigrarunt, plures autem ex metu non minus nocentes quam ii qui intra septa asylorum se receperant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 19:5)
Nisi quid in Caesare populoque Romano sit auxilii, omnibus Gallis idem esse faciendum quod Helvetii fecerint, ut domo emigrent, aliud domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant fortunamque, quaecumque accidat, experiantur. Haec si enuntiata Ariovisto sint, non dubitare quin de omnibus obsidibus qui apud eum sint gravissimum supplicium sumat.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장14)
Sed licet sacerdos decipiat atque levites, Samaritanus ille misericors est, cui cum diceretur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 6:8)
Quid Samaritana vilius?
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:10)
"vade " ait, " o felix, quoscumque vocaris in usus, seu Iovis imperio, seu maior adegit Erinys ire diem contra, seu te furiata sacerdos Thessalis arcano iubet emigrare sepulcro, heu dulces visure polos solemque relictum et virides terras et puros fontibus amnes, tristior has iterum tamen intrature tenebras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권8)
ita ut in morem antiquorum Samaritanorum et Christo seruire uideretur et diis, quibus antea seruiebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XV.5)
Quia septem menses sunt, quom in hasce aedis pedem nemo intro tetulit, semel ut emigravimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 283)
nunc tu hinc emigra.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2149)
Habitavit, verum emigravit iam diu ex hisce aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 455)
nam nisi hinc hodie emigravit aut heri, certo scio hic habitare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 460)

SEARCH

MENU NAVIGATION