라틴어 문장 검색

Et illi quidem testificati et locuti verbum Domini, redibant Hierosolymam et multis vicis Samaritanorum evangelizabant.
베드로와 요한은 주님의 말씀을 증언하고 전파한 뒤, 예루살렘으로 돌아가면서 사마리아의 많은 마을에 복음을 전하였다. (불가타 성경, 사도행전, 8장25)
Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium.
신자들에게 이러한 사실을 상기시키면서, 설전을 벌이지 말라고 하느님 앞에서 엄숙히 경고하십시오. 그런 짓은 아무런 이득 없이, 듣는 이들에게 해를 끼칠 따름입니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 2장14)
Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: " Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? ". Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.
사마리아 여자가 예수님께 말하였다. “선생님은 어떻게 유다 사람이시면서 사마리아 여자인 저에게 마실 물을 청하십니까?” 사실 유다인들은 사마리아인들과 상종하지 않았다. (불가타 성경, 요한 복음서, 4장9)
Audacia multa videmini legis resistere voluntati, quum dicitis temerarie fieri, si aliquis ultra modum propter hominum imbecillitatem lege mirabiliter definitum legis studeat adimplere mandatum, quum evangelica veritate dicatur (dixisse) hospiti vulneratum recipienti Samaritanum, certo illi pondere oblato argenti:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 15:2)
Sed et, si cognoveris aliquem ad tuae amantis subversionem laborare, illico tibi sine dubio augmentatur amor, et maiori eam incipies affectione diligere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:12)
Cave tibi, et attendediligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:31)
Aquam debemus habere sapientie, ut dixi, et doctrine celestis, quam aquam promisit Dominus samaritane, dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 24:17)
Unde et Samaritanus ille aliis antefertur, qui cum leprosis aliis novem secundum praeceptum Domini, mundatus a lepra, solus regressus ad Christum amplificabat Deum, et agebat gratias.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 3:31)
Sed licet sacerdos decipiat atque levites, Samaritanus ille misericors est, cui cum diceretur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 6:8)
Quid Samaritana vilius?
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:10)
ita ut in morem antiquorum Samaritanorum et Christo seruire uideretur et diis, quibus antea seruiebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XV.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION