라틴어 문장 검색

electro Tiberis, pueri formantur in auro;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:42)
gaudent Italiae sublimibus oppida muris adventu sacrata tuo, summissus adorat Eridanus blandosque iubet mitescere fluctus et Phaëthonteas solitae deflere ruinas roscida frondosae revocant electra sorores.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:47)
trabibus solidatur aënis culmen et in celsas surgunt electra columnas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:130)
rami caput umbravere virentes Heliadum totisque fluunt electra capillis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:63)
Is quoque annus legationes Graecarum civitatium habuit, Samiis Iunonis, Cois Aesculapii delubro vetustum asyli ius ut firmaretur petentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 14장1)
Samii decreto Amphictyonum nitebantur, quis praecipuum fuit rerum omnium iudicium, qua tempestate Graeci conditis per Asiam urbibus ora maris potiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 14장2)
nec quicquam publicae mercis tam venale fuit quam advocatorum perfidia, adeo ut Samius, insignis eques Romanus, quadringentis nummorum milibus Suillio datis et cognita praevaricatione ferro in domo eius incubuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 5장3)
et ex Electra Acili ad similem sententiam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 2:3)
Quo quidem tempore ex copiarum ducibus Agathocles Samius in extremum periculum venit, quod eius tumulum praeteriens inlacrimasse visus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:70)
Affrica quoque avia vetustissima, Electra scilicet, nata magni nominis regis Athlantis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 5:3)
Dardanus yliace primus pater urbis et auctor, Electra, ut Grai perhibent, Athlantide cretus, advehitur Teucros:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 6:1)
misera est magni custodia census, dispositis praedives amis vigilare cohortem servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro electro signisque suis Phrygiaque columna atque ebore et lata testudine, dolia nudi non ardent cynici;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV109)
nam si subeuntur prospera castra, me pavidum excipiat tironem porta secundo sidere, plus-etenim fati valet hora benigni quam si nos Veneris commendet epistula Marti et Samia genetrix quae delectatur harena.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI2)
non qui per saxa volutus Purior electro campum petit amnis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 6:2)
at ille Iusto vela modo pendentia cornibus aequis Torsit, et in laevum puppim dedit, utque secaret, Quas Samiae cautes et quas Chios asperat, undas, Hos dedit in proram, tenet hos in puppe rudentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:55)

SEARCH

MENU NAVIGATION