라틴어 문장 검색

In ceteris vero, quae circa costas sanabilia sunt, pinguia medicamenta inimica sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장15)
quaedam sanabiles, quaedam quae curationem non admittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장197)
idque in quibusdam nulla ope adiuvari potest, in quibusdam sanabile est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장231)
neque enim sanabile est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 32장6)
quae res maxime grauedines destillationesque concitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 3:4)
Vitari etiam grauedines destillationesque possunt, si quam minime qui his oportunus est loca aquasque mutet;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 5장 2:2)
Ergo tum lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscessus corporis, quae apostemata Graeci nominant, bilis atra, quam *μ*ε*λ*α*ν*χ*ο*λ*ι*α*ν appellant, insania, morbus comitialis, angina, grauedines, destillationes oriri solent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 6:2)
Ceteros lippitudo arida et, si seniores sunt, grauedines atque destillationes male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 14:3)
In senectute spiritus et urinae difficultas, grauedo, articulorum et renum dolores, neruorum resolutiones, malus corporis habitus (*κ*α*κ*ε*ξ*ι*α*ν Graeci appellant), nocturnae uigiliae, uitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta aluus, et quae secuntur hanc, tormina uel leuitas intestinorum ceteraque uentris fusi mala.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 22:1)
et quisquis dolor deorsum tendit, sanabilior est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 15:3)
Si capitis ac frontis dolores ex uento uel frigore aut aestu sunt, grauedine et sternumentis finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 18:2)
In partibus uero numquam acutus, saepe longus, fere sanabilis morbus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 2:1)
Aliud autem quamuis non multum distans malum grauedo est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 2:1)
nunc uideo apud Graecos in grauedine hoc nomen seruari, destillationem *κ*α*τ*α*σ*τ*α*γ*μ*ο*ν appellari.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 2:5)
Quo leuato, si in destillatione crassa facta pituita est, uel in grauedine nares magis patent, balneo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida fouendum os caputque;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION