라틴어 문장 검색

Nec hoc dico, quod in iuvenibus et adhuc solidioris aetatis,~ his dumtaxat, qui labore et ardentissimo studio, vitae quoque sanctimonia et orationis ad Deum frequentia scientiam secuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit, sed quod adulescentia multa corporis bella sustineat et inter incentiva vitiorum et carnis titillationes quasi ignis in lignis viridioribus suffocetur_.et suum non possit explicare fulgorem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:12)
'quid mihi,' inquit, 'cum ista summa sanctimonia ac diligentia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 2:3)
fatetur se non belle dicere, non ad voluntatem loqui posse, non ab adflicta amicitia transfugere atque ad florentem aliam devolare, non profusis sumptibus vivere, non ornare magnifice splendideque convivium, non habere domum clausam pudori et sanctimoniae, patentem atque adeo expositam cupiditati et voluptatibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 3:4)
ibo per inpuros fervente libidine luxus, incestabo toros, sacrum calcabo pudorem, infitiabor habens aliquod sine teste propinqui depositum, tenues avidus spoliabo clientes, longaevam perimam magico cantamine matrem (tardat anus dominum dilata morte secundum) nec formido malum, falluntur publica iura;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 254)
unus erat iuvenum doctissimus artibus sinistris, fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare, saepe etiam magicum cantamen inire per sepulcra, quo geniale tori ius solveret aestuante nupta, luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus, discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem, inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti, iamque figura alia est quam quae fuit oris et nitoris:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.10)
"o utinam magicae nossem cantamina Musae!"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 428)

SEARCH

MENU NAVIGATION