라틴어 문장 검색

ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 79:1)
neque vero leges Porciae, quae tres sunt trium Porciorum, ut scitis, quicquam praeter sanctionem attulerunt novi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 86:4)
sed vides numquam esse observatas sanctiones earum legum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 4:9)
at inest obscenum, cui respondet 'intercapedo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 4:4)
itaque me iam non paenitebat intercapedinem scribendi fecisse sed potius laetabar ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 21 1:4)
Provisum hoc legibus, intermissum tamen et post longam intercapedinem tunc reductum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 5:2)
UT enim faces ignem assidua concussione custodiunt, dimissum aegerrime reparant, sic et dicentis calor et audientis intentio continuatione servatur, intercapedine et quasi remissione languescit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 11:2)
Retracto enim actiunculas quasdam, quod post intercapedinem temporis et frigidum et acerbum est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 15 2:1)
Licet illa congressio quaedam nova ac prophetica, ut illa aetate, adduxisset, pactiones minus attente sunt ad effectum adductae, quia inspectionis, periodicae recognitionis ac promissi non impleti sanctionis rationes non sunt institutae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 218:6)
Etenim, licet complura inter Nationes et regiones sint inita foedera, comminuta tamen officiorum divisio, ordinationis, inspectionis sanctionisque deficientibus severis rationibus, efficit ut omnes conatus hebetentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 225:2)
sed divisio quoque adfert eandem iniuriam pudori, ut si intercapedinis nominativo casu quis utatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 109:2)
Si longus est, habet intercapedinem, dat refectioni locum, multum temporis donat, necesse est, ut exurgit, et desinat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 17:9)
tum praeterea constat omnem operam, si longa intercapedine quiescat, aegre resumi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 2:1)
qui consecratus in ipsa ciuitate, multis annis episcopatum Geuissorum ex synodica sanctione solus sedulo moderamine gessit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII. 2:1)
ut palam daretur intellegi, quia modica illa, quae prouenerat, intercapedo quietis, ad uiri Dei preces nostrae euasionis gratia caelitus donata est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION