라틴어 문장 검색

Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri prodidisse dulcedinem soli propriam, herbarum et arborum proventum, colorem nigrum vel cinereum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 14:2)
Nullum enim temere videmus locum, qui modo pigrum contineat umorem, non eundem vel nigri vel cinerei coloris, nisi forte in eo fallor ipse, quod non putem aut in solo limosae paludis et uliginis amarae aut in maritimis areis salinarum gigni posse laeta frumenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 16:1)
5. Est et pure sapidus, qui est rigidorum scolarium vel magistrorum, ut Piget me cunctis pietate maiorem, quicunque in exilio tabescentes patriam tantum sompniando revisunt;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 84:1)
est et sapidus et venustus, qui est quorundam superficietenus rethoricam aurientium, ut Laudabilis discretio marchionis Estensis, et sua magnificentia preparata, cunctis illum facit esse dilectum;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 84:2)
est et sapidus et venustus etiam et excelsus, qui est dictatorum illustrium, ut Eiecta maxima parte florum de sinu tuo, Florentia, nequicquam Trinacriam Totila secundus adivit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 84:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION