라틴어 문장 검색

' Nam si, quod raro fit, id portentum putandum est, sapientem esse portentum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 89:6)
a quibus cum cecinit receptui, inpellit rursum et incitat ad conspiciendas totaque mente contrectandas varias voluptates, quibus ille et praeteritarum memoria et spe consequentium sapientis vitam refertam putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:4)
"potesne quidquam tale, si sanum sapis, sanctum putare?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.196)
Numquid quemquam, qui sapit, non putas habere sapientiam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 11:3)
sed forte nonnulli haec levia iudicantes putant eos esse sapientes, qui pecunia sunt copiosi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말20)
O virum simplicem qui nos nihil celet, sapientem qui serviendum necessitati putet!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 1:1)
id cum constanter prudenterque fit, eius modi adpetitionem Stoici βούλησιν appellant, nos appellemus voluntatem, eam illi putant in solo esse sapiente;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 12:4)
praeclara illa quidem ingenia quae gloria invitantur, sed senatus etiam sapiens qui qua quemque re putat, modo honesta, ad rem publicam iuvandam posse adduci hac utitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 9:9)
neminem invenies, qui non putet et sapientiam bonum et sapere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 6:6)
Sed ex imbecillitate vestra coniecturam capitis ingentis animi, et cum cogitastis quantum putetis vos pati posse, sapientis patientiae paulo ulteriorem terminum poni tis.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 78:4)
Nec enim se sapiens indignum ullis muneribus fortuitis putat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 109:1)
Non verearis, fili, quoniam tanta restant adhuc de amicitiae bono dicenda, quae si quislibet sapiens prosequeretur, nos nihil dixisse putares.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:37)
ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, uir sapiens fecit esse uirtutis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:14)
Vos autem, Cato, quia virtus, ut omnes fatemur, altissimum locum in homine et maxime excellentem tenet, et quod eos, qui sapientes sunt, absolutos et perfectos putamus, aciem animorum nostrorum virtutis splendore praestringitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 51:1)
Hunc igitur ipsum anulum si habeat sapiens, nihilo plus sibi licere putet peccare, quam si non haberet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 47:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION