라틴어 문장 검색

"collige sarcinulas,"
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI70)
Aeris & ascendentium vaporum tremore fit ut radii facile de angusto pupilli spatio per vices detorqueantur, de latiore autem vitri objectivi apertura neutiquam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:19)
Itaque communes sarcinulas partiamur ac paupertatem nostram privatis quaestibus temptemus expellere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:7)
Nec diu tamen lacrimis indulsi, sed veritus, ne Menelaus etiam antescholanus inter cetera mala solum me in deversorio inveniret, collegi sarcinulas locumque secretum et proximum litori maestus conduxi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 81:1)
Itaque, quod bene eveniat, expedite sarcinulas et vel sequimini me vel, si mavultis, ducite.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 99:9)
Atque adeo iam sarcinulas alligamus, festinaturi quantum itineris ratio permiserit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 2:2)
aqua eodem tempore symbolum est mortis, quae nos invitat ut transeamus per conversionem nostri « ego », ad aperturam erga nostrum maius « ego »;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:9)
ceterum diluculo familia praecesserat ad duodeviginti milia passuum fixura tentorium, quo quidem loci sarcinulis relaxandis multa succedunt conducibilia, fons gelidus in colle nemoroso, subditus ager herbis abundans, fluvius ante oculos avibus ac pisce multo refertus, praeter haec iunctam habens ripae domum novam vetus amicus, cuius inmensae humanitati nec si adquiescas nec si recuses modum ponas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 2:1)
ipsaque non fiunt clathrata neque bifora sed valvata, et aperturas habent in exteriores partes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장39)
contraque eas cellas relinquantur aperturae inferiorum graduum cubilibus longae pedes duo, altae semipede.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장3)
Circa frontem eius figuntur tabulae, relictis semipedalibus aperturis ad aquam intra concipiendam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장6)
id autem cum est navali ratione picatum, hominibus calcantibus versatur et hauriendo per aperturas, quae sunt in frontibus tympani, reddit per columbaria secundum axem supposito labro ligneo habente una secum coniunctum canalem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장8)
motione vero vectium vehementiore spiritus frequens compressus epitoniorum aperturis influit et replet animae canales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION