라틴어 문장 검색

Nihil non illi magnum est, quod satis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 12:3)
Quod vult habet, qui velle quod satis est potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 10:4)
Nunc, quod satis est ad omnis miserias leniendas, sapientibus me viris dedi et nondum in auxilium mei validus in aliena castra confugi, eorum scilicet, qui facile se ae suos tuentur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 21:4)
Quod vult habet, qui velle quod satis est, potest.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, Q18)
Publilio triumphus decretus, quod satis credebatur obsidione domitos hostes in fidem venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 377:1)
nec deinde quicquam eo anno rei memoria dignae apud Sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, vix quod satis esset ad castrorum praesidium, et apud Romanos tantum volnerum fuit ut plures post proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 459:1)
vix quod satis ad naturale desiderium corporum esset, quieti dare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 671:4)
itaque cum praeter spem tempus ibi traheretur, plusque in obsidione et in operibus quam in oppugnatione celeri spei esset, interim et aliud agi posse ratus legatus, relictis quod satis videbatur ad opera perficienda, traicit in proxima continentis Larisamque - non illam in Thessalia nobilem urbem, sed alteram quam Cremasten vocant - subito adventu praeter arcem cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 536:2)
qui cum nihil quod satis maturam causam belli haberet, nisi adversus Lacedaemonium tyrannum, attulissent, quem et Achaei legati nuntiabant contra foedus maritimam oram Laconum oppugnare, Atilius praetor cum classe missus in Graeciam est ad tuendos socios.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 244:1)
fac sis sit delatum huc mihi frumentum, hunc annum quod satis, mi et familiae omni sit meae, atque adeo ut frumento afluam, ut civitas nomen mihi commutet meque ut praedicet lenone ex Ballione regem Iasonem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 257)
quodque urbibus esse quodque satis poterat populo, non sufficit uni, plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:5)
hactenus faciendum est satis, quod non omnia narratu sunt digna, quae per squalidas transiere personas, nec si fieri fuisset necesse, instructiones vel ex ipsis tabulariis suppeterent publicis, tot calentibus malis, et novo furore, sine retinaculis imis summa miscente, cum iustitium esse, quod timebatur, non iudicium, aperte constaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 15:2)
Iam quod nequivi satis dicere, id est quantum delectaverint, tibi coniciendum relinquo.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 6:2)
Non enimn satis est quod septem stellas videmus, sed quid hoc totum quod 'septentriones' dicimus significet scire, inquam, id prolixius volo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 6:1)
sibi etiam hortandi suos auxilium defuturum, quod nulla satis idonea esset hortatio quae neque virtutem posset notare neque inertiam.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION