라틴어 문장 검색

per vulturem naturae vocabulum pandunt, quia mares nullos posse inter has alites inveniri, rationes memorant physicae, perque speciem apis mella conficientis, indicant regem, moderatori cum iucunditate aculeos quoque innasci debere his rerum insignibus ostendentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 11:2)
Pro cane stat miluus, stat uultur, stat lupus.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et oue 5:4)
quin etiam Pherecydes Syro ex insula oriundus, qui primus uersuum nexu repudiato conscribere ausus est passis uerbis, soluto locutu, libera oratione, eum quoque Pythagoras magistrum coluit et infandi morbi putredine in serpentium scabiem solutum religiose humauit.
(아풀레이우스, 플로리다 15:27)
"et mortem asinus quam quidem meruit, et illa morsus ferarum, cum vermes membra laniabunt, et ignis flagrantiam, cum sol nimis caloribus inflammarit uterum, et patibuli cruciatum, cum canes et vultures intima protrahent viscera."
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:10)
et cum dicto nudatus ipse, delato lumine, scabiem vetustam cariosae testae occipit exculpere.
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:15)
Videtur quidem hoc perinde esse ac siquis descendentem faciat Spiritum Sanctum in specie non columbae sed vulturis aut corvi, aut ex navi ecclesiae erigeret vexillum piratarum et assassinorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:8)
Adeo ut apud Graecos in proverbium exierit, ei qui in malum suum laudaretur pustulam mari continuo adnaturam, sicut apud nos vulgo dicitur cum quis mentiatur, metuendum ne eius linguae scabies propediem oboriatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:20)
Uultur dum satur est modis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 38:1)
Scabies vero durior:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장380)
Ac si nihil aliud est, amurca ad tertiam partem decocta vel sulpur pici liquidae mixtum, sicut in pecoribus proposui, hominibus quoque scabie laborantibus opitulantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장404)
Minime mala est, quae similitudinem scabie repraesentat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장406)
Medicamentum non aliud valentius est quam quod ad scabiem quoque pertinere sub auctore Protarcho retuli (28, 16 C). Serapion autem nitri P. yyy II, sulpuris P. yyy IIII excipiebat resina copiosa, eaque utebatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장431)
Ac si scabies uesicam occupauit, multa et mali odoris urina est, eaque bullat et quaedam muccis furfuribusue similia ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:17)
Si uero ulcera uel scabies uesicam occupauit, lacte uenter soluendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:36)
Scabies uero durior:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION