라틴어 문장 검색

Opus est autem perito ac vigilante exactore, qui ripam erigi iubeat, sulcumque vacuari, ac totum spatium crudi soli cum emota iam terra committi, sicut praecepi priore libro, cum arandi rationem traderem, monendo necubi scamna omittantur, et quod est durum summis glaebis obtegatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 10:3)
laeva colum molli lana retinebat amictum, dextera tum leviter deducens fila supinis formabat digitis, tum prono in pollice torquens libratum tereti versabat turbine fusum, atque ita decerpens aequabat semper opus dens, laneaque aridulis haerebant morsa labellis quae prius in levi fuerant exstantia filo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:3)
Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum,cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum,maluit esse deum.
(호라티우스의 풍자, 1권, 08장1)
Sedere in equitum liceat an tibi scamnis, Videbo, Didyme:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLI2)
Conspicit inde sibi data Romulus esse priora, Auspicio regni stabilita scamna solumque.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 156:4)
conspicit inde sibi data Romulus esse priora, auspicio regni stabilita scamna solumque.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 156:6)
profuit et tenui ventos movisse tabella, et cava sub tenerum scamna dedisse pedem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:103)
nec dubita tereti scamnum producere lecto, et tenero soleam deme vel adde pedi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 4:2)
ante focos olim scamnis considere longis mos erat et mensae credere adesse deos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권192)
Vite caper morsa Bacchi mactatus ad aras dicitur ultoris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 12:2)
Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, maluit esse Deum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.1)
nec miretur, cur ex scamno fiat scabillum aut a pinno (quod est acutum) securis utrinque habens aciem bipennis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 130:2)
ut tuus in scamno iactetur saepe libellus, quem legat exspectans sola puella virum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 37)
in morso aequales videant mea vulnera collo:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 89)
ungue meam morso saepe querere fidem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 253)

SEARCH

MENU NAVIGATION