라틴어 문장 검색

nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 4장4)
sed cum Thyestes post cognitum facinus requireret ultionem, ei Apollo respondit, posse alio scelere illius facinoris vindicem nasci, scilicet si cum Pelopia, filia sua, concumberet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2624)
Ofonius Tigellinus obscuris parentibus, foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam vigilum et praetorii et alia praemia virtutum, quia velocius erat, vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde avaritiam, virilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone, quae- dam ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac proditor:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장2)
ac nefarium facinus atque eius modi quo uno maleficio scelera omnia complexa esse videantur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 3:4)
Id facinus contra ius belli non auaritia neque scelere consulis admissum, sed quia locus Iugurthae opportunus, nobis aditu difficilis, genus hominum mobile, infidum, ante neque beneficio neque metu coercitum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장12)
apud maiores enim superbia ingens facinus fuit, adeo ut Tarquinius pro multis sceleribus superbi nomen acceperit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 158)
si percurrero provinciam et cognovero qui nobis et rei p. fidem praestiterunt in conservanda pecunia a me deposita quique scelere ultro deferentes pecuniam publicam hoc munere societatem facinorum cum Dolabella inierunt, faciam vos certiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 10:3)
et visus idoneus maternae necis patrator Anicetus, classi apud Misenum, ut memoravi, praefectus, levi post admissum scelus gratia, dein graviore odio, quia malorum facinorum ministri quasi exprobrantes aspiciuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장4)
Titulus facinori speciosus praeferebatur, vindicta Darei, sed fortunam, non scelus oderat Bessi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 24:2)
tempus damnationi delectum, quo Tiridates accipiendo Armeniae regno adventabat, ut ad externa rumoribus intestinum scelus obscuraretur, an ut magnitudinem imperatoriam caede insignium virorum quasi regio facinore ostentaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 23장3)
nemo enim putabat quemquam esse qui, cum omnia divina atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim capere potuisset, propterea quod qui tantum facinus commiserunt non modo sine cura quiescere sed ne spirare quidem sine metu possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 2:2)
Sed Dei misericordia tantum facinus impunitum fieri non permittente, latrunculi, qui hoc perpetraverunt, omnes tanti sceleris persuasores capti ligatique per varia tormenta morte turpissima periere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:8)
quis tot referre facinorum formas potest et spes nefandas feminae et blandos dolos regnum petentis per gradus scelerum omnium?
(세네카, 옥타비아 3:10)
nam monstra fato, moribus scelera imputes, si, quod maritus supera non cernit loca, tutum esse facinus credis et vacuum metu, erras;
(세네카, 파이드라 2:33)
quis est enim, aut quis umquam fuit aut avaritia tam ardenti aut tam effrenatis cupiditatibus, ut eandem illam rem, quam adipisci scelere quovis velit, non multis partibus malit ad sese etiam omni inpunitate proposita sine facinore quam illo modo pervenire?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 47:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION