라틴어 문장 검색

quae latentes et invisibiles corporum minutias, et occultos schematismos et motus (aucta insigniter specierum magnitudine) demonstrant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:2)
Similiter patet, quod subtiliores texturae et schematismi rerum (licet toto corpore visibilium aut tangibilium) nec cernantur nec tangantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 389:1)
At differentia schematismorum maxime radicalis et primaria sumitur ex copia vel paucitate materiae quae subit idem spatium sive dimensum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 389:3)
Reliqui enim schematismi (qui referuntur ad dissimilaritates partium, quae in eodem corpore continentur, et collocationes ac posituras earundem) prae illo altero sunt secundarii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 389:4)
et (quod pessimum est) nulla cum imitatione aut aut aemulatione naturae, sed cum destructione (per calores vehementes aut virtutes nimis validas) omnis subtilioris schematismi, in quo occultae rerum virtutes et consensus praecipue sitae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:10)
quod mirum minime est, quoniam antequam inventio succedat formarum et schematismorum, de inquisitione consensuum non multum sperandum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:14)
maxime autem compages corporum compositorum et subtiliores schematismos destrui et confundi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:9)
unde subtiliores misturae et schematismi ordinati gigni possint et educi, ad exemplum naturae et imitationem operum solis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:11)
Neque vero tempestivum est illa penitus scrutari, antequam rerum formae et corporum schematismi ulterius investigati fuerint, et in lucem prodierint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:9)
At dissimilares et varii schematismi, quos corpora per moras tentant (quales sunt putredines), per ignem aut calorem vehementiorem destruuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:8)
Neque de consensibus rerum inveniendis multum sperandum est, ante inventionem formarum et schematismorum simplicium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 490:3)
Consensus enim nil aliud est quam symmetria formarum et schematismorum ad invicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 490:4)
ut quaedam corpora copia et raritate materiae admodum discrepent, schematismis consentiant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:4)
alia contra copia et raritate materiae consentiant, schematismis discrepent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:5)
Attamen istae quaterniones geminae, sive magnae rerum tribus (utraque intra ordines suos), copia materiae atque densitate immensum differunt, sed schematismo valde conveniunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION