라틴어 문장 검색

Rex (licet scholasticus non esset) tamen honorem sortitus est ut Cantuariae unum ex iis convinceret et ad sanitatem perduceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 6:2)
ut hoc etiam nomine magis accusandus sit, quam sectatores ejus moderni (scholasticorum philosophorum genus) qui experientiam omnino deseruerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:16)
At illa altera plane logica sunt et scholastica, ut ex hac collatione eorum manifesto liquet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:6)
Neque enim causa est ut vel Arabum vel scholasticorum mentio fiat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:10)
at in aquarum bullis eadem res videtur subtilis et ingeniosa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:15)
Quinetiam, ut nunc sunt res, conditio sermonum de natura facta est durior et magis cum periculo, propter theologorum scholasticorum summas et methodos;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 213:1)
Quod si quis subtilitatibus speculativis offendatur, quid de scholasticis viris dicendum erit, qui subtilitatibus immensum indulserunt?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 299:1)
Contra quidam tanquam Laodicenses, in caussis religionis tepidi, putant capita religionis nexu se commodo colligare posse per vias medias, et opiniones utrinque participantes, et reconciliationes ingeniosas, acsi pro arbitris se gerere vellent inter Deum et homines.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:9)
adeo ut ingeniosa quaedam res esse videatur potius quam solida.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:22)
Adnotavi saepius ingeniosa et arguta dicteria, quae principibus improvisio exciderunt, nonnunquam scintillas ad seditiones iniecisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 23:2)
Gravis fuit ille sermo quorundam praelatorum in concilio Tridentino, in quo doctrina theologorum scholasticorum plurimum potuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:16)
Nimirum scholasticos astronomis similes fuisse, qui eccentricos circulos, et epicyclos, et huiusmodi orbium machinas finxerunt, quo phaenomena servarent, et si satis scirent nihil tale revera existere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:17)
Eodem modo etiam scholasticos complura subtilia et perplexa axiomata et theoremata invenisse, quo practicae ecclesiae caverent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:18)
Neque recipienda est opinio quorundam ex scholasticis, bellum iuste suscipi non posse, nisi ob iniuriam aut provocationem praecedentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 5:6)
Plurimi invectivas quasdam ingeniosas in foeneratores commenti sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION