라틴어 문장 검색

simili prorsus ratione, quae hucusque in artibus et scientiis inventa sunt, ea hujusmodi sunt ut usu, meditatione, observando, argumentando, reperiri potuerint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:16)
Itaque scientiarum atque artium receptarum oras legere, necnon utilia quaedam in illas importare, tanquam in transitu, non negligemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 11:7)
Omnes enim artes et scientiae, ab hac stirpe revulsae, poliuntur fortasse et in usum effinguntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:4)
At apud plerosque tantum abest ut homines id sibi proponant, ut scientiarum et artium massa augmentum obtineat, ut ex ea, quae praesto est, massa nil amplius sumant aut quaerant, quam quantum ad usum professorium aut lucrum aut existimationem aut hujusmodi compendia convertere possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:8)
At inductio, quae ad inventionem et demonstrationem scientiarum et artium erit utilis, naturam separare debet, per rejectiones et exclusiones debitas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:4)
utrum nos philosophiam et artes et scientias quibus utimur destruere et demoliri cupiamus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:2)
Hominis autem imperium in res, in solis artibus et scientiis ponitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:7)
Postremo, siquis depravationem scientiarum et artium ad malitiam et luxuriam et similia objecerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 328:1)
prior per religionem et fidem, posterior per artes et scientias.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:16)
quem accitum et diversis sermonibus pertemptatum postremo Graecis verbis in hanc sententiam adlocutus 'et tu, Galba, quandoque degustabis imperium,' seram ac brevem potentiam significans, scientia Chaldaeorum artis, cuius apiscendae otium apud Rhodum, magistrum Thrasullum habuit, peritiam eius hoc modo expertus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 20장5)
neque enim solum arte et scientia, sed longe magis facultate et eloquentiam contineri, nec tu puto abnues et hi significare vultu videntur.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 3:1)
10. Sed cautionem atque discretionem hanc accipere, sicut decet, hic opus et labor est, quoniam nunquam sine strenuitate ingenii et artis assiduitate scientiarumque habitu fieri potest.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 53:1)
Religionem, scientiam, artesque liberales ac ingenuas excolere debetis;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.234)
unde his quos perfectos vult probare Vergilius, omnium divinandi artium praestat scientiam, ut hoc loco, item supra Heleno, de quo ait Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii lauros, qui sidera sentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1754)
itaque et vivere vitem et mori dicimus arboremque et novellam et vetulam et vigere et 'senescere'. ex quo non est alienum, ut animantibus, sic illis et apta quaedam ad naturam putare et aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat, amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possint ire, ut ipsae vites, si loqui possint, ita se tractandas tuendasque esse fateantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 53:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION