라틴어 문장 검색

Cunctis igitur liquere hominibus debet quod amor qui munera quaerit amor ab aliquo vocari non debet sed turpe scortum et luxuriantis ardor avarus, quem nullius posset satiare facultas nec alicuius quantumcunque divitis largitatis humanitas mitigare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:13)
Quamvis enim istud in masculis toleratur propter usum frequentem et sexus privilegium, quo cuncta in hoc saeculo etiam naturaliter verecunda conceduntur hominibus liberius peragenda, in muliere tamen propter verecundi sexus pudorem adeo iudicatur esse nefandum, quod, postquam mulier plurium se voluptati commiscuit, scortum quasi reputatur immundum et reliquis dominarum choris associari a cunctis iudicatur indigna.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 5:5)
Nam, si homo pudicus inveniatur et largus, nullius detractionibus posset de facili vulnerari vel eius laudibus derogari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 22:5)
Ne mireris quod dixi pudicum, addidi quoque et largum;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 22:7)
Vt rosa spineti compensat flore rigorem, Vt dulcore suo fructum radicis amare Ramus adoptiuus redimit, sic crimina matris Ista luit, matrem facit sua nata renasci, Vt sic munda ream, corruptam uirgo, pudica Effrontem, miseram felix humilisque superbam Abluat et uite pariat sua filia matrem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:4)
Hac igitur amoenantis temporis juventute, nullis rerum exhilarata favoribus, priorem virgo non potuit temperare tristitiam, sed currum in terra humilians, propriis humum venustando vestigiis, ad me pudico pervenit incessu.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:1)
Quem virgo amicabiliter erigens, pedes ebrios sustentando, manuum confortabat solatio, meque suis innectendo complexibus, meaque ora pudicis osculis dulcorando, mellifluo sermonis medicamine a stuporis morbo curavit infirmum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:3)
Talia enim indignanter eructo, ut pudici homines pudoris characterem revereantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:53)
verum, pudenda aureis pudicorum verborum phaleris inaurare, variisque venustorum verborum coloribus investire.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:6)
Censetur reprobum jus probitatis, Observare probos, et pietatis Lex, est improbitas, esse pudicum Jam cunctis pudor est.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:11)
Illic Cato pudicae sobrietatis nectare debriabatur mirabili.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:14)
Post haec vero anus illa ad domum pudicae feminaeperrexit quam iuvenis praedictus adeo adamavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:22)
Fuit autem Liutprand multe sapientie, clemens, pudicus, orator, pervigil, elemosinis largus;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 159)
"lasciuus uersu, mente pudicus eras,"
(아풀레이우스, 변명 10:19)
cuius uersus quos nunc percensui tanto sanctiores sunt, quanto apertiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi;
(아풀레이우스, 변명 10:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION