라틴어 문장 검색

Unde etiam literas scripsit (quo genere comitatis interdum utebatur) ad maiorem et senatum Londinensem, gloriando fere de pecuniis quas propter pacem receperat, satis gnarus arcas regis plenas Londinensibus rem suavissum auditu esse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 20:2)
Noveram quendam qui cum literas scriberet id quod maximi erat momenti postscripto semper includebat, ut rem fere praetermissam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 10:2)
Hoc nomen obtinuit atque ita se postea salutari passus est, sed neque in litteris scribere est solitus, neque in fascibus insignia laureae praetulit.
(카이사르, 내란기, 3권 71:8)
In litteris scribit se cum legionibus profectum celeriter adfore; hortatur ut pristinam virtutem retineat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 48장6)
"Dareus ergo cum tam superbas litteras scriberet, fortunam meam in consilio habuit, sed nequiquam, si mihi arbitrio meo curari licet."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 13:6)
"Quo facto dictove nostro mota tam trepidas tibi litteras scripsit?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:54)
"Proficiscere in Mediam et ad praefectos meos litteras scriptas manu mea perfer."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 14:7)
Ad Gulielmum Livingstonium Caesareae Novae Gubernatorem literas scripsit, in quibus militiam ad fines tutandos evocari, pecora et omnia, quae ad victum pertinerent, ab ora maritima amoveri jussit suasitque.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.23)
*̔ηρώδησ, si homo esset, eum potius legeret quam unam litteram scriberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 2 3:5)
luculentus homo est et civis haud paulo melior quam isti nostri ἀδικαίαρχοι. litteras scripsi hora decima Cerialibus statim ut tuas legeram, sed eas eram daturus, ut putaram, postridie ei qui mihi primus obviam venisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 12 9:2)
primum ex eo quod superioribus litteris scripseras, ex familiari te illius audisse prolatum iri aliquid quod nemo improbaret, maius aliquid timueram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 2:5)
cetera quae ad me eisdem litteris scribis de nostra spe, intellego esse languidiora quam alii ostendunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 17 4:1)
gladiatores Caesaris qui Capuae sunt, de quibus ante ad te falsum ex A. Torquati litteris scripseram, sane commode Pompeius distribuit binos singulis patribus familiarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 14 3:3)
ne ego essem hic libenter atque id cotidie magis, ni esset ea causa quam tibi superioribus litteris scripsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:1)
Bruti litterae scriptae et prudenter et amice multas mihi tamen lacrimas attulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION