라틴어 문장 검색

ipsa deum fertur genetrix figmentum hoc licet poeticum sit, tamen quia exemplo caret, notatur a criticis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 811)
sane notatur a criticis Vergilius hoc loco, quemadmodum sic cito dixit potuisse naves Aeneae fieri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1574)
ite ait vitiose in media oratione 'ait' positum critici notant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 241)
frustra hoc epitheton notant critici, quasi circumeuntes rogos alia arma habere debuerint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1882)
unde critici culpant hoc loco Vergilium, dicentes incongruum esse figmentum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 832)
sic Homerus πλάγχθη ἐπει` *τροίησ. trahit sua quemque voluptas notatur a criticis, quod hanc sententiam dederit rustico supra bucolici carminis legem aut possibilitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 653)
alios non laborare, ut meliores fiant - nulla enim res tantum ad dicendum proficit quantum scriptio - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장3)
Huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris inlustratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:3)
illud autem est huius institutae scriptionis ac temporis, neminem eloquentia non modo sine dicendi doctrina, sed ne sine omni quidem sapientia florere umquam et praestare potuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 5:2)
crebro refricat lippitudo non illa quidem perodiosa sed tamen quae impediat scriptionem meam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 17 4:1)
me scriptio et litterae non leniunt sed obturbant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 16 1:13)
ego tamquam criticus antiquus iudicaturus sum utrum sint τοῦ ποιητοῦ an παρεμβεβλημένοι. puto te nunc dicere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 10 1:6)
quam velim sic legas ut causam tenuem et inopem nec scriptione magno opere dignam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 12 2:3)
sed quoniam plura sunt orationum genera eaque diversa neque in unam formam cadunt omnia, laudationum et historiarum et talium suasionum, qualem Isocrates fecit Panegyricum multique alii qui sunt nominati sophistae, reliquarumque scriptionum rerum formam, quae absunt a forensi contentione eiusque totius generis quod Graece ἐπιδεικτικο`ν nominatur, quia quasi ad inspiciendum delectationis causa comparatum est, non complectar hoc tempore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 2:1)
Quae cum ita essent, dubium non erat quae leges in apparatu critico conficiendo observandae essent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말300)

SEARCH

MENU NAVIGATION