라틴어 문장 검색

Horum lapidum primus, suae fulgurationis aureo sole radians indefesse pulchritudinis gratiam efferebat, in qua, sicut sculpturae tropica figura demonstrabat, quadam sui praerogativa fulgoris, astris contendebat Astraea.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:55)
Hae sculpturae, tropo picturae, eleganter in pallio figuratae, natare videbantur pro miraculo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:139)
Flora, camisiam byssinam quam marito texuerat, ut ejus mereretur amplexus, prodigaliter virgini praesentavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:29)
Namque in ipso aedis sacrae meditullio ante deae simulacrum constitutum tribunal ligneum iussus superstiti, byssina quidem sed floride depicta veste conspicuus, et humeris dependebat pone tergum talorum tenus pretiosa chlamida:
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:2)
Et pendebant ex omni parte tentoria lintea et carbasina ac hyacinthina sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui argenteis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur; lectuli quoque aurei et argentei dispositi erant super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide aliisque varii coloris.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장6)
Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una.
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장9)
Inprimebatur autem sculptura materiae anuli, sive ex ferro sive ex auro foret, et gestabatur, ut quisque vellet, quacumque manu, quolibet digito.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 12:4)
nam sculptura etiam lignum, ebur, marmor, vitrum, gemmas praeter ea quae supra dixi complectitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 342:1)
maximum tunc pondus in verbis est, quippe cum illic aut nulla narrentur aut seria, toreumatum peripetasmatumque modo conchyliata profertur supellex, modo byssina, cibi arte, non pretio placent, fercula ni tore, non pondere, scyphorum paterarumque raras oblationes facilius est ut accuset sitis quam recuset ebrietas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 6:2)
populus alba et nigra, item salix, tilia, cum non sint dura terreni mixtione, propter raritatem sunt candida et in sculpturis commodam praestant tractabilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION