라틴어 문장 검색

Horum lapidum primus, suae fulgurationis aureo sole radians indefesse pulchritudinis gratiam efferebat, in qua, sicut sculpturae tropica figura demonstrabat, quadam sui praerogativa fulgoris, astris contendebat Astraea.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:55)
Hae sculpturae, tropo picturae, eleganter in pallio figuratae, natare videbantur pro miraculo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:139)
Aurei vero sigilli nobilitas, quae ut jaspidum stellabat siderea multitudo, praefatae virginis diescebat in dextera.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:15)
Jaspis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 37:2)
Quid jaspide?
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 37:3)
Atque ut lateret stationarios milites, fundum in Iaspide (qui locus Tigridis fluentis adluitur,) pretio non magno mercatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 3:1)
Dum rigido fodit ore fimum, dum queritat escam, Dum stupet inuenta iaspide gallus, ait:
(ANONYMUS NEVELETI, De gallo et iaspide 2:1)
Tu gallo stolidum, tu iaspide pulcra sophie Dona notes.
(ANONYMUS NEVELETI, De gallo et iaspide 2:5)
Sic poeta verborum diligentissimus '' aquilam dicit et iaspidem, ' fulvos' galeros et ' fulvum' aurum et arenam ' fulvam' et ' fulvum ' leonem, sicque Ennius in Annalibus 'aere fulvo' dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 12:2)
Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una.
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장9)
beryllo paries et iaspide lubrica surgunt limina despectusque solo calcatur achates.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:51)
multa remorantur iaspide cultus et variis spirat Nereia baca figuris.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:353)
collectae tereti nodantur iaspide vestes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:22)
Ac velut officiis trepidantibus ora puellae spe propiore tori mater sollertior ornat adveniente proco vestesque et cingula comit saepe manu viridique angustat iaspide pectus substringitque comam gemmis et colla monili circuit et bacis onerat candentibus aures:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:224)
da veniam, praeclara illi laudatur iaspis;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V24)

SEARCH

MENU NAVIGATION