라틴어 문장 검색

nihilo tamen setius principibus Treverorum ad se convocatis hos singillatim Cingetorigi conciliavit, quod cum merito eius a se fieri intellegebat, tum magni interesse arbitrabatur eius auctoritatem inter suos quam plurimum valere, cuius tam egregiam in se voluntatem perspexisset.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 4장3)
quod Corus ventus navigationem impediebat, qui magnam partem omnis temporis in his locis flare consuevit, dabat operam ut in officio Dumnorigem contineret, nihilo tamen setius omnia eius consilia cognosceret:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 7장3)
neque eo setius Atheniensibus, a quibus erat profectus, officia praestabat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 3:2)
qui posteaquam domum a suis civibus revocatus est, quod Boeoti et Athenienses Lacedaemoniis bellum indixerant, Conon nihilo setius apud praefectos regis versabatur iisque omnibus magno erat usui.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 4:1)
necesse est enim, si in conspectum veneris, venerari te regem [quod προσκύνησιν illi vocant] (nemo enim sine hoc admittitur). hoc si tibi grave est, per me nihilo setius editis mandatis conficies quod studes.'
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 3:2)
mulieres nihilo setius Callicratem in aedem Proserpinae deducunt ac iurare cogunt, nihil ab illo periculi fore Dioni.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 5:1)
hac ille perculsus plaga non succubuit neque eo setius bellum administravit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 1:3)
ille nihilo setius exercitui postea praefuit resque in Africa gessit [itemque Mago frater eius] usque ad P. Sulpicium C. Aurelium consules.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 1:2)
neque eo setius adulescentem Marium hostem iudicatum iuvit opibus suis, cuius fugam pecunia sublevavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 2:2)
tamen propositum nihilo setius peregit itaque die quinto, postquam id consilium inierat, pridie kal.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 22장 3:2)
Nec eo setius maiora mox in urbe molitus est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 9장 1:1)
neque eo setius coronatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 24장 2:3)
nec eo setius quicquam ex consuetudine luxus atque desidiae omisit uel inminuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 42장 2:1)
nec eo setius ad leniendam grauitatem odoris plurimum meri propalam hausit passimque diuisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 10장 3:2)
Moesiaci exercitus bina e tribus legionibus milia missa auxilio Othoni, postquam ingressis iter nuntiatum est uictum eum ac uim uitae suae attulisse, nihilo setius Aquileiam usque perseuerauerunt, quasi rumori minus crederent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 6장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION