라틴어 문장 검색

Creaturae ad Deum tendunt, ac deinde cuiusque viventis est tendere ad alterum, ita ut in sinu universi invenire possimus immensas constantes necessitudines quae secrete connectuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 304:2)
Lux Iesu splendet, veluti in speculo, in vultu christianorum et ita diffunditur, ita ad nos pervenit, ut etiam nos hanc visionem participare possimus et aliis transmittere eius lucem, sicut in Paschatis liturgia lux cerei alias innumeras accendit candelas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 72:12)
Forma dialogi symboli « Credo », quae in liturgia Baptismatis adhibetur, hoc ad nostram memoriam revocat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:5)
Hoc instrumentum sunt Sacramenta, quae in liturgia Ecclesiae celebrantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:5)
Itaque parvulus ab aliis sustineri potest, a suis parentibus et patrinis, et admitti potest in eorum fidem, quae fides est Ecclesiae, significata per lucem quam pater sumit a cereo in liturgia baptismali.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:5)
Liturgia nos de hoc admonet per suum « hodie » mysteriorum salutis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:6)
ubi erit aliud secretius, Sullae, Burri, Galbae, Plauti, Pansae, Scauri taliaque;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 143:2)
in qua secretius cum paucis, id est VII siue VIII, fratribus, quoties a labore et ministerio uerbi uacabat, orare ac legere solebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III.11)

SEARCH

MENU NAVIGATION