라틴어 문장 검색

ut alibi ciconiam per periphrasin posuit candida venit avis longis invisa colubris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2542)
candida venit a. l. i. c. Iuvenalis "serpente ciconia pullos nutrit".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3201)
ut enim in membris alia sunt tamquam sibi nata, ut oculi, ut aures, alia etiam ceterorum membrorum usum adiuvant, ut crura, ut manus, sic inmanes quaedam bestiae sibi solum natae sunt, at illa, quae in concha patula pina dicitur, isque, qui enat e concha, qui, quod eam custodit, pinoteres vocatur in eandemque cum se recepit includitur, ut videatur monuisse ut caveret, itemque formicae, apes, ciconiae aliorum etiam causa quaedam faciunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 82:2)
"o Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit, nec manus auriculas imitari mobilis albas, nec linguae quantum sitiat canis Apula tantum!"
(페르시우스, 풍자, satire 146)
ciconia etiam, grata peregrina hospita pietaticultrix gracilipes crotalistria, avis exul hiemis, titulus tepidi temporis, nequitiae nidum in caccabo fecit modo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:10)
Incipe, quis totiens furtim tua limina pulset, Quaerere, quid latrent nocte silente canes, Quas ferat et referat sollers ancilla tabellas, Cur totiens vacuo secubet ipsa toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1926)
quid in vacuo secubuisse toro?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 922)
Secubat in vacuo sola puella toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 102)
sic epulis functi sic dant sua corpora somno, et positis iuxta secubuere toris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권213)
nec profuit Ilion illi Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 10:6)
tutus erat rhombus tutoque ciconia nido, donec vos auctor docuit praetorius.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate35)
in eodem prato bos herbam quaerit, canis leporem, ciconia lacertam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 28:6)
miles depositis annosus secubat armis, grandaevique negant ducere aratra boves, putris et in vacua requiescit navis harena, et vetus in templo bellica parma vacat:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 252)
Quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt Illa tua totiens aera repulsa manu, Quidve, pie dum sacra colis, pureque lavari Te - memini - et puro secubuisse toro?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 314)
haec amoris pignora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero haberent, per iocum adulescens vetat eam mirari, si per aliquot noctes secubuisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 100:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION