라틴어 문장 검색

Hanc quidem secundariam Greci habent et alii, sed non omnes:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 4:2)
Quapropter, si primas et secundarias et subsecundarias vulgaris Ytalie variationes calcolare velimus, et in hoc minimo mundi angulo non solum ad millenam loquele variationem venire contigerit, sed etiam ad magis ultra.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 83:4)
quem si optimates oppresserunt, quod ferme evenit, habet statum res publica de tribus secundarium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:5)
Nequis contendat quod caudae non soleant videri in Cometis cum eorum lux non est satis fortis, quia tunc radii secundarii non habent satis virium ad oculos movendos, & propterea caudas fixarum non cerni:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:22)
Nobis illud Benedictus XVI inculcavit ut agnosceremus naturae ambitum vulneribus repleri, quae noster arbitrarius agendi modus intulit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 9:4)
Hoc modo aliud addimus argumentum ad tyrannicum arbitrariumque dominatum hominis in alias creaturas repellendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 105:2)
Ideo non possumus opinari politica incepta vel legis vim sufficere ut habitus vitentur qui ambitum contingunt, quia cum cultura corrumpitur nec amplius ulla agnoscitur obiectiva veritas vel principia universaliter valida, leges tantum intellegentur tamquam arbitrariae impositiones et obstacula vitanda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:8)
Si quidem perperam intellecta principia nonnumquam effecerunt ut comprobaremus naturae abusum vel arbitrarium hominis in creatum dominatum, vel bella, iniustitiam et violentiam, sicut credentes agnoscere debemus tali modo sapientiae thesauro nobis custodiendo nos infideles fuisse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 255:4)
Vocationem vivere ut custodes simus operae Dei est pars essentialis probae vitae, non est aliquid optivi neque aspectus secundarius christianae experientiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 277:5)
hoc quidem profecto certum est, non est arbitrarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1285)
Nunc pol ego perii certo, haud arbitrario.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 568)

SEARCH

MENU NAVIGATION