라틴어 문장 검색

nam perraro praesidere, ceterum accubans, paruis primum foraminibus, deinde toto podio adaperto spectare consueuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 2:3)
Perplures annos, postquam a praeceptore discesserat, doctrinam ab illo acceptam multum atque sedulo auxit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.14)
Nullo nunc in honore est, quod equidem miror, cum sit perrarus inventu.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 5:2)
et forte aut suum ignem, aut Iovis, acceptum spirasse pro eo, ut sit 'contra' non adversus Iovem, sed similiter, a pari, ut Terentius in Adelphis in capite comoediae ille ut item contra me habeat facio sedulo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5673)
Sedulo, inquam, faciam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 20:2)
at vero ea, quae latet in animis hominum quaeque pars animi mens vocatur, non unam aut facilem ad subigendum frenat et domat, si quando id efficit, quod perraro potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 109:10)
faciam omnia sedulo, quae te sciam velle.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 10a 2:7)
' quippe, qui ne in oppidum quidem nisi perraro veniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 18장 3:9)
Rc alio codice praeter exemplar ipsum usus esse non videtur), eruditione autem etsi non plane carebat, siquidem in rebus ad rectam verborum scribendorum rationem pertinentibus nonnumquam suo iudicio usus est (qua de re postea), tamen perraro verba tradita suo arbitratu mutavit velut 344, 19. R2 iam ex memoria interpolata hausit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말116)
suffecerit siquis Definitiones, Leges motuum & sectiones tres priores Libri primi sedulò legat, dein transeat ad hunc Librum de Mundi Systemate, & reliquas Librorum priorum Propositiones hic citatas pro lubitu consulat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 1:9)
Vides quam obsequenter paream tibi, qui non solum res urbanas verum etiam peregrinas tam sedulo scribo, ut altius repetam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 15:1)
Haec tibi sedulo exposui, quo magis scires, quam multa unus mihi et quam iucunda ministeria praestaret.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 4:1)
Ille ut item contra me habeat facio sedulo:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 124)
sedulo Moneo quae possum pro mea sapientia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 3159)
at facio sedulo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 1109)

SEARCH

MENU NAVIGATION