라틴어 문장 검색

Ea res Alexandrum dividere copias coegit et, ne segniter adsidere uni urbi videretur, operi Perdiccan Crateronque praefecit, ipse cum expedita manu Arabiam petiit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 1:1)
Nee Tyrii, quidquid ad inpediendam molem excogitari poterat, segniter exequebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 11:3)
Nee amici tam effuso adfectu ad conciliandam eius gratiam segniter usi certatim repperere, per quae memoria defuncti clarior honoratiorque fieret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:66)
te coniunx aliena capit, meretricula Davum:
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장29)
Istisne fidentes somniis non modo Epicurus et Metrodorus et Hermarchus contra Pythagoram Platonem Empedoclemque dixerunt, sed meretricula etiam Leontium contra Theophrastum scribere ausast - scito illa quidem sermone et Attico, sed tamen:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 93:1)
Res politica et industria machinalis segniter se gerunt et procul omnino a mundanis provocationibus solvendis absunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:5)
te coniunx aliena capit, meretricula Davum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:1)
in comoediis vero praeter aliam observationem, qua servi, lenones, parasiti, rustici, milites, meretriculae, ancillae, senes austeri ac mites, iuvenes severi ac luxuriosi, matronae, puellae inter se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus, interim lenis est, altero erecto, altero composito est ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 221:1)
Dixerat, inveniunt positos iam segniter artus pugnantemque animam:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici60)
Qui cum crescente fidei feruore saeculo abrenuntiare disponeret, non hoc segniter fecit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 1:3)
Cum ergo aliquot annos huic monasterio regularis uitae institutioni multum intenta praeesset, contigit eam suscipere etiam construendum siue ordinandum monasterium in loco, qui uocatur Streaneshalch, quod opus sibi iniunctum non segniter inpleuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 1:6)
segniter, otiose, neglegenter, contumaciter omnia agere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 644:1)
quod ubi aciem iam instruenti Camillo centuriones renuntiaverunt, turbatas militum mentes esse, segniter arma capta, cunctabundosque et resistentes egressos castris esse, quin voces quoque auditas cum centenis hostibus singulos pugnaturos et aegre inermem tantam multitudinem, nedum armatam, sustineri posse, in equum insilit et ante signa obversus in aciem ordines interequitans:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 76:1)
hac velut latebra insidiarum freti Samnites vixdum satis certa luce et eam ipsam premente caligine ad stationem Romanam in porta segniter agentem vigilias perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 461:1)
repugnatur segniter, ut ab iis quos timor moraretur a fuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 598:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION