라틴어 문장 검색

pellibus et sutis arcent mala frigora bracis, oraque de toto corpore sola patent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 108)
pellibus et laxis arcent mala frigora bracis, oraque sunt longis horrida tecta comis, in paucis remanent Graecae vestigia linguae, haec quoque iam Getico barbara facta sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 717)
hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe, pro patrio cultu Persica braca tegit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1015)
Demetrium, virorum optimum, mecum circumfero et relictis conchyliatis cum illo seminudo loquor, illum admiror.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 62 3:1)
illi ut uirgatis iaculans it ab agmine bracis torquis ab incisa decidit unca gula.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1026)
primi consules prope seminudi sub iugum missi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 75:1)
inde tantus terror pavorque omnis occupavit ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat, prope seminudus fugiens militi quoque, nedum regi, vix decoro habitu, ad flumen navisque perfugerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 517:2)
ita nec eques regius equiti par erat, insuetus ad stabilem pugnam, nec pedes concursator et vagus et prope seminudus genere armorum veliti Romano parmam gladiumque habenti pariterque et ad se tuendum et ad hostem petendum armato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 400:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION