라틴어 문장 검색

unus erat iuvenum doctissimus artibus sinistris, fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare, saepe etiam magicum cantamen inire per sepulcra, quo geniale tori ius solveret aestuante nupta, luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus, discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem, inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti, iamque figura alia est quam quae fuit oris et nitoris:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.10)
Demetrium, virorum optimum, mecum circumfero et relictis conchyliatis cum illo seminudo loquor, illum admiror.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 62 3:1)
"o utinam magicae nossem cantamina Musae!"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 428)
primi consules prope seminudi sub iugum missi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 75:1)
inde tantus terror pavorque omnis occupavit ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat, prope seminudus fugiens militi quoque, nedum regi, vix decoro habitu, ad flumen navisque perfugerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 517:2)
ita nec eques regius equiti par erat, insuetus ad stabilem pugnam, nec pedes concursator et vagus et prope seminudus genere armorum veliti Romano parmam gladiumque habenti pariterque et ad se tuendum et ad hostem petendum armato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 400:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION