라틴어 문장 검색

Super his obstruebant itinera iacentes multi semineces, cruciatus vulnerum conquerentes, cum quibus aggeres quoque equorum constrati, cadaveribus campos implerant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 11:1)
namque semineces aliquot, aut magnis obtriti ponderibus, vel confixi iaculis pectora, volvebantur, non nulli scalas vehendo, ascensumque in muros ex latere omni parantes, sub oneribus ipsis obruebantur, contrusis per pronum saxis et columnarum fragmentis et cylindris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 13:3)
Si negat ala tibi uentoso uicta flabello, Aut nece uinceris, aut semiuiua iaces.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:26)
"Passim per plateas plurimas cerneres iacere semivivorum corporum ferina naufragia:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:42)
"nec suadela mea sed ipsius rei necessitate lenitus, quippe iam semivivum illum in proxumum deportat angiportum."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:7)
intra cetum semivivus,
(ARCHIPOETA, II20)
inventus in lectulo more semivivi.
(ARCHIPOETA, V64)
Sui ergo hoc rumore expergefacti et etiam, audito daemonum nomine, perterriti utrique et inexpertes, et etiam illi, Iudaico more, domini sui proditores, hinc inde ad ecclesiae ostia concurrunt, sed antequam advenirent, latrunculi praecipiti cursu ad proximantia sibi gronnae latibula, semivivum abbatem relinquentes, confugiunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:6)
Monachi vero seniorem suum semivivum colligentes, cum gemitu et moerore domum reportaverunt, sed nec etiam illi dolosi minus lachrymabantur innocentibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:7)
pecudum strages passimque iuvenci semineces et adhuc infecta mapalia tabo sparsaque sanguineis pastorum funera campis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:239)
vinctas ire nurus, nunc in vada proxima mergi seminecem, hunc subito percussum vulnere labi dum fugit, hunc animam portis efflare sub ipsis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:31)
ac plerique semineces aut integri festinatione victoriae relinquebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 2:2)
integri cum sauciis, semineces cum expirantibus volvuntur, varia pereuntium forma et omni imagine mortium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 28장3)
Eumenes Craterum ex acie semivivum elatum recreare studuit;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 4:1)
Miratusque, confossa potius quam abacta esse, semivivi hominis gemitum percipit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION