라틴어 문장 검색

Semiusta rapit resolutaque nondum Ossa satis, nervis et inustis plena medullis Aequorea restinguit aqua, congestaque in unum Parva clausit humo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:40)
Nautaque ne bustum religato fune moveret, Inscripsit sacrum semiusto stipite nomen:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:42)
Prosiluit busto, semustaque membra relinquens Degeneremque rogum, sequitur convexa Tonantis, Qua niger astriferis connectitur axibus aer, Quaque patet terras inter lunaeque meatus, (Semidei manes habitant, quos ignea virtus Innocuos vita patientes aetheris imi Fecit) et aeternos animam collegit in orbes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:1)
Iam prope semustae merguntur in aequore classes, Iamque hostes et tela natant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:33)
primus [ergo] non ante quem nemo, sed post quem nullus, tuque o, cui prima furentem fundit equum magno tellus percussa tridenti et hic mihi responsum primus dedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 131)
tridentem ideo tridens Neptuno adsignatur, quia mare a quibusdam dicitur tertia pars mundi, vel quia tria genera aquarum sunt, maris, fluminum, fluviorum, quibus omnibus Neptunum praeesse non nulli dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1382)
leves levem facias, ut levat ipse tridenti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3306)
primaque vetant consistere terra id est in litore, ut alibi tuque o, cui prima frementem fudit equum magno tellus percussa tridenti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5414)
tridenti omnia in 'ns'. exeuntia aut participia sunt, aut nomina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 61014)
cuperem cum vertere ab imo quod proprium eius est, ut magnoque emota tridenti fundamenta quatit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8101)
quem ordinem servat poeta, dicens 'constituere pyras', item 'subiectisque ignibus atris ter circum accensos decurrere rogos', item postea 'semustaque servant busta'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1854)
Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo coeperit, et tactae rore querentur aves, semiustamque facem vigilata nocte viator ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, Pleiades incipient humeros relevare paternos, quae septem dici, sex tamen esse solent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권112)
an quoniam podii meliore in parte sedentes spectant aeratam faciem quam crebra tridenti inpacto quatiant hastilia, saucius et quam vulneribus patulis partem perfundat harenae cum fugit, et quanto vestigia sanguine signet?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2380)
levat ipse tridenti;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 12:3)
stridunt silvae, saevitque tridenti spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION