라틴어 문장 검색

De iis rebus persaepe et in senatu et in contione actum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 299:1)
P. Aelius praetor senatu misso et contione inde advocata cum C. Laelio in rostra escendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 227:2)
et in senatu et in contione de rebus ab se gestis disseruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 702:1)
his solis loqui et in senatu et in contionibus licere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 310:2)
his senatus consultis perfectis dimisso senatu decemviri prodeunt in contionem abdicantque se magistratu ingenti hominum laetitia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 589:1)
unum, quod ab oratoribus civitates et initio constitutas et saepe conservatas esse dixisti, alterum, quod remoto foro, contione, iudiciis, senatu statuisti oratorem in omni genere sermonis et humanitatis esse perfectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 35:3)
significavit hoc saepe in senatu, dixit in contione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 4:4)
hi nimis iracunde agunt, praesertim cum ab is non sane animosa defendatur sententia, pro qua non in senatu, non in contione, non apud exercitum neque ad censores dicere audeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 51:4)
in senatu et utique in contionibus eadem ratio quae apud iudices, adquirendae sibi plerumque eorum, apud quos dicendum sit, benevolentiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 224:1)
ille alter uno vitio minus vitiosus quod iners, quod somni plenus, quod imperitus, quod ἀπρακτότατοσ sed voluntate ita καχέκτησ ut Pompeium post illam contionem in qua ab eo senatus laudatus est odisse coeperit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 12:4)
postea vero quam profectus es, velim recordere quae ego de te in senatu egerim, quae in contionibus dixerim, quas ad te litteras miserim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 5:2)
quae de te in senatu egerim, quae in contione maxima dixerim, aliorum te litteris malo cognoscere ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 6 4:2)
neque se videre qui sibi minus privato ad contionem populum vocare quam illis senatum cogere liceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 418:2)
in senatu primum, deinde in contione litterae recitatae sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 737:1)
Cotta in senatu primum, deinde in contione iussu patrum quae acta in Asia essent exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 593:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION