라틴어 문장 검색

SENATVI POPVLO PLEBIQVE ROMANAE S. v. liberique vestri v. b. e. e. q. v. deos hominesque testor, p. c., qua mente et quo animo semper in rem p. fuerim et quam nihil antiquius communi salute ac libertate iudicarim ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 3510)
SENATVI POPVLO PLEBIQVE ROMANAE S. v. l. v. v. b. e. v. scelere Dolabellae oppressa Asia in proximam provinciam Macedoniam praesidiaque rei p. quae M. Brutus, v. c., tenebat me contuli et id egi ut, per quos celerrime possent, Asia provincia vectigaliaque in vestram potestatem redigerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 1510)
cursant per ampla congregatim moenia plebs et senatus, omnis aetas civium, pallens iuventus, eiulantes feminae.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium39)
Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia potestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere, ita ipsi clari potentesque fieri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 38장2)
ex senatus consultis plebisque scitis saeva exercentur et publice iubentur vetata privatim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 30:6)
M. Minucio deinde et A. Sempronio consulibus magna vis frumenti ex Sicilia advecta, agitatumque in senatu quanti plebi daretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 374:1)
referente consule de tribunorum et plebis postulatis senatus consulta fiunt ut neque tribuni legem eo anno ferrent neque consules ab urbe exercitum educerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 231:1)
senatus nec plebem inritandam censuit et multo magis providendum ne quid Verginii adventus in exercitu motus faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 528:1)
invisus etiam patribus ob novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adversus senatum atque uno patrum adiuvante C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuive senator pater fuisset maritimam navem quae plus quam trecentarum amphorarum esset haberet - id satis habitum ad fructus ex agris vectandos, quaestus omnis patribus indecorus visus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 673:1)
comitia deinde a praetore urbano de senatus sententia plebique scitu sunt habita, quibus creati sunt quinqueviri muris turribus reficiendis, et triumviri bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis, alteri reficiendis aedibus Fortunae et matris Matutae intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quae priore anno incendio consumptae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 97:1)
ceterum habitari tantum tamquam urbem Capuam frequentarique placuit, corpus nullum civitatis nec senatum nec plebis concilium nec magistratus esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 229:1)
dictator causam comitiorum auctoritate senatus, plebis scito, exemplis tutabatur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 82:1)
aegre eam rem passi patres, laceratusque probris in senatu tribunus plebis, et consulem pro se quisque hortari ut de integro comitia rogationi ferendae ediceret castigaretque segnitiam populi atque edoceret quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 54:1)
quid legem Cinciam de donis et muneribus nisi quia vectigalis iam et stipendiaria plebs esse senatui coeperat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 43:2)
eodem hoc anno Vibonem colonia deducta est ex senatus consulto plebique scito.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 478:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION