라틴어 문장 검색

non enim omittebant Lucanus quoque et Senecio et Quintianus passim conscios edere, magis magisque pavido Nerone, quamquam multiplicatis excubiis semet saepsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 57장5)
Senecio posthac et Quintianus et Scaevinus non ex priore vitae mollitia, mox reliqui coniuratorum periere, nullo facto dictove memorando.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 70장3)
nuperrimeque, cum ad coercendos Silanum et Veterem certatim concurreretur, privatis potius clientium negotiis vacavisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장5)
Legimus, cum Aruleno Rustico Paetus Thrasea, Herennio Senecioni Priscus Helvidius laudati essent, capitale fuisse, neque in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum saevitum, delegato triumviris ministerio ut monumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 2장 1:1)
nos innocenti sanguine Senecio perfudit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 1:5)
Virtutem eorum copiarum fugae nuperae composuit, et dixisse fertur, " hujus certaminis exitum, quantum fieri possit, dummodo praefecti militesque pro virili nitantur, argumento esse:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.13)
Ut hoc facilius fieret, Willetius, exercitus nuperi tribunus, quasi de privatis rebus acturus foret, a Washingtonio est missus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.26)
In civitatibus foederatis Americanis, haud deerant, qui Britanniam Americae inimicam esse, bellumque nuperum repressum tantummodo, non, vero, suppressum fuisse, crederent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.32)
Bellum nuperos inter civitatum foederatarum Americanarum hostes, et earundem amicos, in civium pectoribus iras plurimas odiaque foeda in gentem alteram, et, in alteram, amicitiam excivit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.14)
Legatis Gallicis saepenumero jam antea dictum, foedus nuperum, cum Britannis percussum, querimoniae causam Gallis nullam praebere oportere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.26)
plures, tamen, patriae legibus freti, pecunias omnes hostibus nuperis debitas persolvere plane recusabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.179)
Strages a Iuba coepit, cuius elephanti bellorum rudes et nuperi a silva consternati subito clangore lituorum in suos sese circumegere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 67:1)
Ideoque cùm Terrae semidiameter mediocris, juxta nuperam Gallorum mensuram, sit pedum Parisiensium 19615800 seu milliarium 3923 (posito quod milliare sit mensura pedum 5000;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 33:10)
adeo ut librum recitaret publicaretque, in quo Rusticum insectatur atque etiam 'Stoicorum simiam' appellat, adicit 'Vitelliana cicatrice stigmosum' - agnoscis eloquentiam Reguli -, lacerat Herennium Senecionem tam intemperanter quidem, ut dixerit ei Mettius Carus 'Quid tibi cum meis mortuis?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 2:2)
C. PLINIUS SOSIO SENECIONI SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 131)

SEARCH

MENU NAVIGATION