라틴어 문장 검색

Comes igitur Reymundus videns quia dux Godefridus et Robertus Flandrensis cunctisque qui cum eis erant odium grave adversus se haberent, quod eos falsa legatione seduxerat, avaritia corruptus, coepit animum ducis lenire blanditiis suis et astutia, qua doctus erat, et a puerili aevo imbutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:8)
Et si ad senetutem perveneris, animum tuum plus solito exerceas, langoremet desidiam et luxuriam et omnia puerilia fugiendo, adiuvando eciam patriamet amicos et iuventutem prudentia tua atque consilio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 86:2)
Non enim exercent senex puerilia etate,sed vitio, unde Martialis Coccus ait:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 86:4)
Magis enim peccant senes ludendo et puerilia exercendo, quam si in iuventutepeccarent, Seneca testante qui ait, "Quanto serius peccatur, tanto turpiusincipitur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 86:9)
quia destituitur grex juvenum muro senili.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:12)
ita sermo gravis, et quidem senilis plenus prudentiae stabilire uniuscujusque animam, et confirmare mentem solet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:16)
sed rudem sensu et in quadam intellectus infantia constitutum, qui provectioris doctrinam aetatis non hauserit, nec perceperit senile consilium?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 5:11)
Qui ut coluber copia virus exuberans, natorum multitudinem etiam tum aegre serpentium, excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter ministeria vitae secretioris, gracilitate vocis semper puerilis et blandae, apud principis aures nimium patulas, existimationem viri fortis invidia gravi pulsarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 4:1)
Effusius plerique soluti in venerem, aegreque contenti multitudine pelicum, puerilium stuprorum expertes, pro opibus quisque adsciscens matrimonia plura vel pauca.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 76:1)
Irretit miserum grauitas annosa leonem, Inglaciat corpus corque senile gelu.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et apro et tauro et asello 18:1)
quin et illud mecum reputo posse animum humanum, praesertim puerilem et simplicem, seu carminum auocamento siue odorum delenimento soporari et ad obliuionem praesentium externari et paulisper remota corporis memoria redigi ac redire ad naturam suam, quae est immortalis scilicet et diuina, atque ita uelut quodam sopore futura rerum praesagare.
(아풀레이우스, 변명 41:2)
paterna in filio aequitas, senilis in iuuene prudentia, consularis in legato auctoritas, prorsus omnis uirtutes tuas ita effingit ac repraesentat, ut medius fidius admirabilior esset in iuuene quam in te parta laus, nisi eam tu talem dedisses.
(아풀레이우스, 플로리다 9:50)
"Fabulis miris explere pectus, aufer, formidines pueriles, comminus cum re ipsa naviter congredere, et a nexu quidem venerio hospitis tuae tempera et probi Milonis genialem torum religiosus!"
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:10)
omnibus abiectis amiculis ac tandemdenique infecti atque nudati bacchamur in Venerem, cum quidem mihi iam fatigato de propria liberalitate Fotis puerile obtulit corollarium, iamque luminibus nostris vigilia marcidis infusus sopor etiam in altum diem nos attinuit.
(아풀레이우스, 변신, 3권 17:6)
"Quod eum strenue quidem sed satis improvide conantem senile illud facinus quamquam invalido, repentino tamen et inopinato pulsu, nutantem ac pendulum et in prospectu alioquin attonitum praeceps inegit;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION