라틴어 문장 검색

Praeterea mulieres citius senio conteruntur quam masculini sexus vigore detenti, et ideo non est mirum si citiori constantia solidentur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 18:13)
Si vero mulier, ut saepissime solitum est evenire, a praefati deceptoris amore suam non possit avertere mentem et ille in novo persistat amore, firma sit veritate secura, quod diuturnas valde sustinebit angustias antequam optatum capiat ipsius voluntas effectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:5)
vel sicut ab amicis, post diuturnam absentiam et porrigitur et suscipitur;
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:6)
Ingrediebatur et egrediebatur pergens ad imperium seniorum, humilis, mansuetus, gravis moribus, sermone rarus, indignationis nescius, murmuris et ranconis et detractionis ignarus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:22)
Nam pocior Racio senii uexilla gerebat, Plenior etate, plenis maturior annis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:9)
In senium transit morum grauitate Iuuentus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:15)
Pigritat affixus uagine mucro nec extra De facili prodit, longo tempore quiescens, Quem Senium nudare parat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:7)
Proxima quo senium deponit temporis aetas, Et mundus senior incipit esse puer.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:18)
aetateque in occidens inclinata, jam vitae vesperam senio nuntiante, hiemale gelicidum senectutis, hominem cogit suis albicare pruinis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:80)
Cujus statura mediocritatis canone modificata decenter, nec de diminutione querebatur apheresis, nec de superfluitatis prothesi tristabatur, cujus caput pruinosis canitiei crinibus investitum, hiemalis senii gerebat signaculum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:2)
et petitio seniorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 39:3)
Tam nefandorum consiliorum et sceleratae conspirationis delatio pervenit in castra catholicorum virorum, Godefridi ducis et episcopi Podiensis, caeterorumque primatum quibus prae inopia annonae et diuturna lassatione, diversaque clade, non amplius quam mille valentes equi habebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:5)
Nec mirum, quia diuturna obsidione novem mensium vallata, tot gentilium millia illic congregata totum consumpserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 50:3)
Verum equorum defectione eos fuisse retardatos procul dubio credat, quos aliquando pestilentia, aut diuturna fame, aut interdum fallaci Turcorum sagitta amiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 56:2)
facile ab hostibus superati ac detruncati prae fame diuturna, qua nimium afflicti et viribus exhausti, nulla virtute resistere potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 42:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION