라틴어 문장 검색

ni mirum quia [per] venas et viscera mixtim, per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni nec magnis intervallis primordia possunt libera dissultare, ideo conclusa moventur sensiferos motus, quos extra corpus in auras aëris haut possunt post mortem eiecta moveri propterea quia non simili ratione tenentur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:5)
nam licet aeternum per nos sic esse soporem, nec desiderium nostri nos adficit ullum, et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus longe ab sensiferis primordia motibus errant, cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:14)
His ergo praemissis, paternae uobis dilectionis exhibentes officia, hortamur, ut nos reperta portitoris occasione de his, quae per uos superna potentia mirabiliter in conuersatione coniugis uestri summissaeque uobis gentis dignatus fuerit operari, prosperis quantocius nuntiis releuetis, quatinus sollicitudo nostra, quae de uestri uestrorumque omnium animae salute optabilia desideranter exspectat, uobis nuntiantibus releuetur, inlustrationemque diuinae propitiationis in uobis diffusam opulentius agnoscentes, hilari confessione largitori omnium bonorum Deo, et beato Petro apostolorum principi uberes merito gratias exsoluamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION