라틴어 문장 검색

omnesque sententiae verbaque omnia, quae sunt cuiusque generis maxime inlustria, sub acumen stili subeant et succedant necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 151:2)
aut si quisquam dicitur nisi orator formare orationem eamque variare et distinguere quasi quibusdam verborum sententiarumque insignibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 36:3)
Sed quoniam oppressi iam sumus opinionibus non modo vulgi, verum etiam hominum leviter eruditorum, qui, quae complecti tota nequeunt, haec facilius divulsa et quasi discerpta contrectant, et qui tamquam ab animo corpus, sic a sententiis verba seiungunt, quorum sine interitu fieri neutrum potest, non suscipiam oratione mea plus quam mihi imponitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 24:1)
Quae cum in eisdem sententiis verbisque versetur, summas habet dissimilitudines;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 26:5)
Ut porro conspersa sit quasi verborum sententiarumque floribus, id non debet esse fusum aequabiliter per omnem orationem, sed ita distinctum, ut sint quasi in ornatu disposita quaedam insignia et lumina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 96:4)
Neque est ex multis res una, quae magis oratorem ab imperito dicendi ignaroque distinguat, quam quod ille rudis incondite fundit quantum potest et id, quod dicit, spiritu, non arte determinat, orator autem sic inligat sententiam verbis, ut eam numero quodam complectatur et astricto et soluto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 175:2)
quae delectationis habeant, quantum voles, verbis sententiis, numeris cantibus adiuventur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 168:1)
idque contigit cum meritorum tuorum in rem p. eximia quadam magnitudine tum verborum sententiarumque gravitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 12 1:3)
isque uno tenore, ut aiunt, in dicendo fluit nihil adferens praeter facilitatem et aequabilitatem aut addit aliquos ut in corona toros omnemque orationem ornamentis modicis verborum sententiarumque distinguit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 6장 1:2)
nihil enim est aliud, Brute, quod quidem tu minime omnium ignoras, pulchre et oratorie dicere nisi optimis sententiis verbisque lectissimis dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 1:1)
At cum de ornamentis verborum sententiarumve praecipitur, quae vocant σχήματα, non fit idem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 2:2)
prioris etiam sententiae verbum ultimum ac sequentis primum frequenter est idem, quo quidem schemate utuntur poetae saepius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 198:1)
De partibus causae et sententiis verbisque, quae sunt multiplicia, pluribus dicendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 300:4)
Diocles CARYSTIVS illum sensum a Latinis iactatum dixit breuissime, rarissimo genere, quo duobus sententia uerbis consummatur;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 25:5)
pariter et, prout singulis cordi, diversa censentes sermocinabamur, cur a quibusdam protomystarum tamquam scaevus cavendusque tractator improbaretur, quamquam sic esset ad verbum sententiamque translatus ut nec Apuleius Phaedonem sic Platonis neque Tullius Ctesiphontem sic Demosthenis in usum regulamque Romani sermonis exscripserint.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION