라틴어 문장 검색

Si scaenicae doctrinae delectant, satis nobis litterarum est, satis versuum est, satis sententiarum, satis etiam canticorum, satis vocum, nec fabulae, sed veritates, nec strophae, sed simplicitates.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 2:1)
Item versus est in eandem ferme sententiam Pacuvii, quem Macedo philosophus, vir bonus, familiaris meus, scribi debere censebat pro foribus omnium templorum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VIII 5:1)
et quid ad versus homines stolidissimos pro eadem sententia vere digneque dici possit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 1:2)
poematorum vero [carminum] metra et pedes ac verborum elegans dispositio et sententiarum inter personas distinctas [versuum] pronuntiatio prolectando sensus legentium perducit sine offensa ad summam scriptorum terminationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말7)
Oro ergo te, legas hos versus pauculos et proverbii istius quod in his versibus est sententiam dicas mihi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 4:2)
EURIPIDIS versus sunt in Hecuba verbis, sententia, brevitate insignes inlustresque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IV 2:1)
Nam tres versus sunt, non duo, ad Ennii sententiam pertinentes, ex quibus tertium versum Caesellius non respexit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 10:1)
Perculsus tamen ardenter, cunctatione stringebatur ambigua, utrum in Persas an contra Iulianum moveri iuberet acies quibus fidebat, haesitansque diu perpensis consiliis, flexus est quorundam sententia utilium suasorum, et iter orientem versus edixit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 3:1)
da igitur ueniam Platoni philosopho uersuum eius de amore, ne ego necesse habeam contra sententiam Neoptolemi Enniani pluribus philosophari;
(아풀레이우스, 변명 12:1)
non tulit hoc animo aequo Dion, et versum illum Homeri rettulit ex secunda rhapsodia, in quo haec sententia est:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 4:1)
versibus inpariter iunctis querimonia primum, post etiam inclusa est voti sententia compos;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:2)
et quoniam circa res adhuc tenues moramur, ii quoque versus, qui ad imitationem scribendi proponentur, non otiosas velim sententias habeant sed honestum aliquid monentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 64:2)
Publii autem sententiae feruntur lepidae et ad communem usum adcommodatissimae, ex quibus has fere memini singulis versibus circumscriptas:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 10:1)
Huius Publili sententiae feruntur pleraeque lepidae et ad communem sermonum usum commendatissimae, ex quibus sunt istae singulis versibus circumscriptae, quas libitum hercle est adscribere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIV 4:1)
tamen is, cum sententia senatus inclinaret ad pacem cum Pyrrho foedusque faciendum, non dubitavit dicere illa, quae versibus persecutus est Ennius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION