라틴어 문장 검색

creatique tribuni C. Licinius et L. Sextius promulgavere leges omnes adversus opes patriciorum et pro commodis plebis, unam de aere alieno, ut deducto eo de capite quod usuris pernumeratum esset, id quod superesset triennio aequis pensionibus persolveretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 366:1)
Sempronius magister equitum dilectu edicto iuniores ab annis septendecim et quosdam praetextatos scribunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 683:2)
atque ex iis qui principio eius belli septemdecim annos nati fuerant neque militaverant omnes aerarios fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 178:2)
septemdecim naves ex iis captae sunt, quattuor in alto mersae, cetera fusa ac fugata classis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 51:2)
ipse Marcio in ulteriorem Hispaniam praemisso, Silano Tarraconem remisso paucos moratus dies, dum imperatam pecuniam Ilergetes pernumerarent, cum expeditis Marcium iam adpropinquantem Oceano adsequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 510:1)
argenti infecti tulit in aerarium decem quattuor milia pondo septingenta triginta duo et signati bigatorum septendecim milia viginti tres et Oscensis argenti centum undeviginti milia quadringentos undequadraginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 129:1)
vestrum quoque quibus commodum est, Quirites, ite mecum et orate deos ut mei similes principes habeatis, ita, si ab annis septemdecim ad senectutem semper vos aetatem meam honoribus vestris anteistis, ego vestros honores rebus gerendis praecessi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 653:1)
quo duce et auctore nos reliquistis, ab eo ipsi relicti estis, et tantum animorum in dies nobis decrescit ut, ad quem ante annos septemdecim exercitum et classem habentem tribunos plebis aedilemque mittere in Siciliam ausi sumus, qui prenderent eum et Romam reducerent, ad eum privatum ex villa sua extrahendum ad causam dicendam mittere non audeamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 664:1)
Septemdecim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 2170)

SEARCH

MENU NAVIGATION