라틴어 문장 검색

et cura sit illi de sanctis, et ut audiatur ab omnibus; et scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione, et ut operiatur purpura et aurum portet;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장43)
gratias agentes et exhortati etiam de cetero erga genus ipsum benignos esse, venerunt Hierosolymam die sollemni Septimanarum instante.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장31)
qui hodieque septimanas habent Nonas, ceteri quintanas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 3:2)
Septimanas autem habentibus ab Idibus revertebantur Kalendae ad diem septimum decimum, verum habentibus quintanas ad octavum decimum remeabat initium Kalendarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 4:1)
Nonae in his septimanae erant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 7:2)
Ideo et septimanas habent Nonas, sicut Numa constituit, quia nihil in his Iulius mutavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 8:1)
et quintanas quidem dicto quinquies verbo καλῶ, septimanas repetito septies praedicabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 10:2)
Verum splendor maximus capitum contigit ante duas fere septimanas, ubi modò exierant de radiis Solaribus;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 17:16)
Ipse primam conscriptionem fere ad finem adduxit Litterarum encyclicarum de fide.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 10:2)
A te principium, tibi desinet, nam petitum misimus opus raptim electis 1 exemplaribus, quae ob hoc in manus pauca venerunt, quia mihi nil de libelli huiusce conscriptione meditanti hactenus incustodita nequeunt inveniri, sane ista pauca, quae quidem et levia sunt, celeriter absolvi, quamquam incitatus semel animus necdum scripturire desineret, servans hoc sedulo genus temperamenti, ut epistularum [non]1 produceretur textus, si numerus breviaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Constantio suo salutem 1:1)
nam satis habeo deliberatum, sicut adhibendam in conscriptione diligentiam, ita tenendam in editione constantiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Petronio suo salutem. 3:2)
tenebimus igitur quippiam medium et sicut epigrammata recentia modo nulla dictabo, ita litteras, si quae iacebunt versu refertae, scilicet ante praesentis officii necessitatem, mittam tibi, petens, ne tu sis eatenus iustitiae praevaricator, ut me opineris numquam ab huiusmodi conscriptione temperaturum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 3:2)
quia in omni septimana diem cum nocte ieiunus transiret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 1:6)
quicquid mihi inposueris agendum, dummodo saluus fiam in die Domini, totum facile feram, etiam si totam noctem stando in precibus peragere, si integram septimanam iubeas abstinendo transigere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 1:9)
Multum est, ut tota septimana absque alimento corporis perdures;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION