라틴어 문장 검색

Hic incinctus balteo militem gerebat,illum succinctum chlamyde crepides et venabula venatorem fecerant, alius soccis obauratis inductus serica veste mundoque pretioso et attextis capiti crinibus incessu perfluo feminam mentiebatur.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:2)
sericis et variis indumentis cultos.
(ARCHIPOETA, IV92)
Etenim rex nunc mandavit maiori et aldermannis civitatis ut oratori papae ad pedem pontis Londinensis fierent, atque plateae universae inter pontem et palatium episcopi Londinensis (ubi rex tunc hospitabatur) civium fraternitatibus in sagulis suis vestitis utrinque clauderentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 6:3)
Verum ad pannos integros sericos non extendebat (quoniam eo tempore ars huiusmodi manufacturas conficiendi in usu apud Anglos non erat), verum ad byssum textilem tantum veluti teniolarum, astrigmentorum, reticulorum, ligularum, et cingulorum, etc.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 29:2)
qualia sunt pannus sericus, aut laneus, et linteus, et hujusmodi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:5)
Namque cum Scipio sagulo purpureo ante regis adventum uti solitus esset, dicitur Iuba cum eo egisse, non oportere illum eodem [uti] vestitu atque ipse uteretur.
(카이사르, 아프리카 전기 57:10)
sed nulla ferramentorum copia quae esset ad hunc usum idonea, gladiis caespites circumcidere, manibus sagulisque terram exhaurire nitebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 42장3)
onerique vel ipsa serica.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:199)
gaudet metuens et pollice monstrat, quod picturatas galeae Iunonia cristas ornet avis vel quod rigidos vibrata per armos rubra sub aurato crispentur serica dorso.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:245)
parte alia spumis fucantem Serica frena sanguineis primae signatus flore iuventae Eucherius flectebat equum iaculisque vel arcu aurea purpureos tollentes cornua cervos aureus ipse ferit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:185)
decretumque ne vasa auro solida ministrandis cibis fierent, ne vestis serica viros foedaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 33장2)
et eques quidem scuto frameaque contentus est, pedites et missilia spargunt, pluraque singuli, atque in immensum vibrant, nudi aut sagulo leves.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 2:1)
ornatum ipsius municipia et coloniae in superbiam trahebant, quod versicolori sagulo, bracas [barbarum tecgmen] indutus togatos adloqueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장2)
et simul captae luntres sagulis versicoloribus haud indecore pro velis iuvabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장4)
cum quidem cunctante senatu Cornelius centurio, princeps legationis, reiecto sagulo ostendens gladii capulum non dubitasset in curia dicere:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 26장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION