-
Quatenus ad orationis ornamenta, in sermone tam familiari quam solenni locum habet.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:4)
-
atque etiam, si quid in sermone uel in continua oratione blandius de se diceretur, non dubitaret interpellare ac reprehendere et commutare continuo.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 27장 1:2)
-
hos delectat assentatio, his fictus ad ipsorum voluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam vanam testimonium esse laudum suarum putant.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 124:5)
-
De Graecis autem dulcem et facetum festivique sermonis atque in omni oratione simulatorem, quem εἴρωνα Graeci nominarunt, Socratem accepimus, contra Pythagoram et Periclem summam auctoritatem consecutos sine ulla hilaritate.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 139:3)
-
tum illa, quae maxime quasi irrepit in mentes, alia dicentis ac significantis dissimulatio, quae est periucunda, cum in oratione non contentione sed sermone tractatur;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 30:2)
-
"' vulgi iste naturalis sermo est an Christiani confitentis oratio?"
- (미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:43)
-
quae est periucunda, cum orationis non contentione, sed sermone tractatur;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 203:6)
-
nam mihi aliam videtur habere naturam sermo vulgaris, viri eloquentis oratio;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 209:2)
-
uno autem epitheto more suo habitum futurae orationis ostendit, ut alibi uno sermone 'tum quassans caput'. placidumque caput] epitheta alia naturalia sunt, alia ad tempus.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1273)
-
sermo est enim duorum vel plurium oratio.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6542)
-
quae si ita accipitur, ut sermo quacunque de re compositus dicatur oratio, non materia sed opus est, ut statuarii statua;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 334:2)
-
Gracchorum 1 eloquentiae multum ab infantia sermo matris scribitur contulisse, Hortensii 2 oratio in paterno sinu coaluit.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:18)
-
Multae litterae, summa non vitae solum atque naturae sed orationis etiam comitas, incorrupta quaedam Latini sermonis integritas;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장2)
-
Sed ut ad Graecos referam orationem, quibus carere hoc quidem in sermonis genere non possumus - nam ut virtutis a nostris, sic doctrinae sunt ab illis exempla petenda - septem fuisse dicuntur uno tempore, qui sapientes et haberentur et vocarentur:
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 137:1)
-
quod genus non orationis modo ornatus, sed etiam cotidiani sermonis usus recipit.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 240:1)