라틴어 문장 검색

Sermonari rusticius videtur, sed rectius est, sermocinari tritius, sed corruptius est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 18:1)
Nihilo lenior in conuictores Graeculos, quibus uel maxime adquiescebat, Xenonem quendam exquisitius sermocinantem cum interrogasset, quaenam illa tam molesta dialectos esset, et ille respondisset Doridem, relegauit Cinariam, existimans exprobratum sibi ueterem secessum, quod Dorice Rhodii loquantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 56장 1:1)
Sanctarum virginum et viduarum societatem adpete, et si sermocinandi cum viris incumbit necessitas, arbitros ne devites tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio nec paveas nec erubescas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:12)
Ille sacro crine venerabilis est, vinum et siceram non bibit, adhuc parvulus cum Deo sermocinatur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:12)
Describens enim homines prodigos in forum ad iudicandum ebrios commeantes, quaeque soleant inter se sermocinari, sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 14:3)
nam eandem rem secundo dixit 'heia age', cum 'heia' saepe 'age' significet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5692)
hostis adest hic distinguendum, ut 'heia' militum sit properantium clamor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 371)
et est Ennianum, qui ait heia machaeras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 372)
ergo 'heia' ingenti clamore dicentes ad portas ruebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 373)
alii 'hostis adest, heia' legunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 374)
alii 'heia' non a persona ad personam dictum putant, sed ipsum poetam quasi actu rei et imaginatione exclamasse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 375)
alii commissam ideo clausam accipiunt, quia superius lectum est 'heia ingenti clamore per omnes condunt se Teucri portas':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6726)
Heia vero, inquit, geram morem vobis et me oblinam sciens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 10:5)
Heia, sudabis satis, Si cum illo inceptas homine:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 357)
scio, atque ob hoc carmen ipsum loquax in consequentibus charta deportat, quae pro me interim, dum venio, diebus tibi pauculis sermocinetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION