라틴어 문장 검색

Nunc ergo, fili, audi me saltem per litteras tibi sermocinantem, quas in periculis tuis numquam tibi mittere potui, periculum cogitans perlatoris et cavens ne ad eos, ad quos nollem, mea epistula perveniret.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 2:5)
Taurus, sectatoribus commodum dimissis, sedebat pro cubiculi sui foribus et cum assistentibus nobis sermocinabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 3:1)
PLURIA forte quis dixit sermocinans vir adprime doctus, meus amicus, non hercle studio se ferens ostentandi neque quo plura non dicendum putaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 2:1)
ANNIANUS poeta praeter ingenii amoenitates litterarum quoque veterum et rationum in litteris oppido quam peritus fuit et sermocinabatur mira quadam et scita suavitate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 2:1)
Ad hane ferme sententiam Iulianus super istis Q. Claudii verbis nobiscum sermocinatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 8:1)
'Vos,' inquit, cum dicimus, motu quodam oris conveniente cum ipsius verbi demonstratione utimur et labeas sensim primores emovemus ac spiritum atque animam porro versum et ad eos quibuscum sermocinamur intendimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 5:1)
Sermonari rusticius videtur, sed rectius est, sermocinari tritius, sed corruptius est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 18:1)
Nihilo lenior in conuictores Graeculos, quibus uel maxime adquiescebat, Xenonem quendam exquisitius sermocinantem cum interrogasset, quaenam illa tam molesta dialectos esset, et ille respondisset Doridem, relegauit Cinariam, existimans exprobratum sibi ueterem secessum, quod Dorice Rhodii loquantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 56장 1:1)
cui etiam, sicut ipsi Sporus, ita ipse denupsit, uoces quoque et heiulatus uim patientium uirginum imitatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 29장 1:2)
Clamare tamen coepi et heiulans dicere:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:15)
Sanctarum virginum et viduarum societatem adpete, et si sermocinandi cum viris incumbit necessitas, arbitros ne devites tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio nec paveas nec erubescas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:12)
Iesu bone, qui gemitus, qui heiulatus, quae cibi interdictio, quae fuga oculorum omnium!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:14)
Ille sacro crine venerabilis est, vinum et siceram non bibit, adhuc parvulus cum Deo sermocinatur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:12)
Describens enim homines prodigos in forum ad iudicandum ebrios commeantes, quaeque soleant inter se sermocinari, sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 14:3)
Lamentationes quidem et heiulatus et alia, per quae fere muliebris dolor tumultuatur, amove;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION