라틴어 문장 검색

'Vos,' inquit, cum dicimus, motu quodam oris conveniente cum ipsius verbi demonstratione utimur et labeas sensim primores emovemus ac spiritum atque animam porro versum et ad eos quibuscum sermocinamur intendimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 5:1)
Sermonari rusticius videtur, sed rectius est, sermocinari tritius, sed corruptius est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 18:1)
Nihilo lenior in conuictores Graeculos, quibus uel maxime adquiescebat, Xenonem quendam exquisitius sermocinantem cum interrogasset, quaenam illa tam molesta dialectos esset, et ille respondisset Doridem, relegauit Cinariam, existimans exprobratum sibi ueterem secessum, quod Dorice Rhodii loquantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 56장 1:1)
fidicinas et psaltrias et istius modi chorum diaboli quasi mortifera sirenarum carmina proturba ex aedibus tuis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:4)
Sanctarum virginum et viduarum societatem adpete, et si sermocinandi cum viris incumbit necessitas, arbitros ne devites tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio nec paveas nec erubescas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:12)
Has docet psaltrias Christo, has fidicianas erudit salvatori.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:29)
Ille sacro crine venerabilis est, vinum et siceram non bibit, adhuc parvulus cum Deo sermocinatur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:12)
Indi quae psaltria penem maiorem, quam sunt duo Caesaris Anticatones, illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus, intulerit, ubi velari pictura iubetur quaecumque alterius sexus imitata figuras.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI171)
Quia sub illorum, inquit, supercilio non defuit qui psaltriam intromitti peteret, ut puella ex industria supra naturam mollior canora dulcedine et saltationis lubrico exerceret inlecebris philosophantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 5:1)
Describens enim homines prodigos in forum ad iudicandum ebrios commeantes, quaeque soleant inter se sermocinari, sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 14:3)
conlocemus in culcita plumea, psaltriam adducamus, demus hedycrum, incendamus scutellam, dulciculae potionis aliquid videamus et cibi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:5)
fert regia donum psaltria respersis manibus de sanguine iusto.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Passio Iohannis2)
istaec iam penes vos psaltria est?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 358)
Adortus iurgio fratrem apud forum De psaltria istac.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 3104)
Videlicet De psaltria hac audivit:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 414)

SEARCH

MENU NAVIGATION