라틴어 문장 검색

Undique ergo influentibus aquarum molibus conclusum genus hominum perurgetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:4)
Erupti erant fontes aquarum, apertae fuerant cataractae coeli, ut undique influentibus aquis terra inundaretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:6)
Subtilior autem interpretatio exprimit, eo quod diluvium animae vitio mentis et luxuriae corporalis influxerat, ut malitia passioni, passio malitiae misceretur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:9)
Haec igitur est animae sanitas, haec salubritas mentis, ut affluentia cesset erroris, sistatur culpa, ne serpat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:17)
centum quinquaginta diebus influxit diluvium, centum quinquaginta diebus aliis cessit diluvium:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:26)
Hisque punitis, quaestiones longe serpebant, vexatique multi nocentes sunt et innocentissimi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 5:1)
Amnes quippe multi per eam ante dictum influunt sinum, quorum maximi sunt Batradites et Rogomanius et Brisoana atque Bagrada.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 41:2)
Quae temporum rabies, velut cuncta cientibus Furiis, ad regiones quoque longinquas progrediens, late serpebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 1:2)
Et influunt innuptarum puellarum decorae suboles:
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:4)
Tunc influunt turbae sacris divinis initiatae, viri feminaeque omnis dignitatis et omnis aetatis linteae vestis candore puro luminosi, illae limpido tegmine crines madidos obvolutae, hi capillum derasi funditus verticem praenitentes, magnae religionis terrena sidera, aereis et argenteis, immo vero aureis etiam sistris argutum tinnitum constrepentes.
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:1)
ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 6:2)
atque illam, de qua Erasistratus dixerat, ἐπιγλωττίδα non idcirco eo in loco constitutam, ne quid ex potu influeret in arteriam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 7:2)
Nil profecto his verbis gravius, nil verius, quibus declarabat maximus philosophorum, litteras atque doctrinas philosophiae, cum in hominem falsum atque degenerem tamquam in vas spurcum atque pollutum influxissent, verti, mutari, corrumpi et, quod ipse κυνικώτερον ait, urinam fieri aut si quid est urina spurcius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIX 5:1)
Ideoque vere attribui poterat secreto augurio et inspirationi (quae saepenumero influit non tantum in corda regum, verumetiam in pulsas et venas populorum) de faelicitate ex eo coniugio temporibus futuris secutura.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 13:3)
At longe subtilius serpit hoc malum in philosophiis et scientiis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION