라틴어 문장 검색

volente Deo inlesus remeavit ad genitorem suum in Wormatiam civitatem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 784 90:4)
Et dum haec aguntur, Hugo abba Waltherum Aurelianensium episcopum misit, obsecrans Hludowico regi, ut partem regni Hlotharii, quam suus genitor Karolo inter se dividendo regnum consensit, acciperet et abiret in regnum suum et pacem suis sineret habere consobrinis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:7)
"sat est quod ipsae vidimus quae vidisse paenituit, nedum ut genitoribus et omnibus populis tam beatum eius differamus praeconium:"
(아풀레이우스, 변신, 5권83)
Quod fiet, si foedus inter Christianos, ab ipso Servatore nostro descriptum, in clausulis illis quae primo intuitu inter se opponi viderentur perspicuam et planam interpretationem sortiatur, qui non nobiscum est, contra nos est, et rursus, qui contra nos non est, nobiscum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:11)
Tertio loco liberatores vel servatores patriarum suarum, qui bellis intestinis diutinis finem imposuerunt aut patrias a servitute aliengenarum vel tyrannorum liberarunt, veluti Augusti Caesar, Vespasianus, Aurelianus, Theodoricus, Henricus Septimus rex Angliae, Henricus Quartus rex Galliae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 2:5)
Protinus exanguis perit eius morsibus anguis Filioli cedem genitor putat, intrat ut edem, Morte ratus dignum per sanguinis hunc fore signum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:24)
Quis autem alius uel seruator bonorum uel malorum depulsor quam rector ac medicator mentium deus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:6)
quidquid avus senior Mauro vel Saxone victis, quidquid ab innumeris socio Stilichone tremendus quaesivit genitor bellis, quodcumque Gelonus Armeniusve dedit;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:142)
acceptum reddit thalamum natoque reponit, quod dederat genitor.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:194)
Aemilios inter servatoresque Camillos Eutropius?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:268)
praesidium legum genitorque vocatur principis et famulum dignatur regia patrem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:43)
hoc damnis, genitor, Cannensibus emi?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:49)
genitor iam corde remitti coeperat et sacrum dextra sedare tumultum, cum procul insanis quatiens ululatibus axem et contusa genas mediis adparet in astris Africa:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:82)
invito genitore, vide, civile calebat discidium;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:153)
"iussis, genitor, parebitur ultro.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:210)

SEARCH

MENU NAVIGATION