라틴어 문장 검색

Quae iuxta sunt et quae procul a te, triumphabunt de te, sordibus famosa, grandis tumultu.
가까이 있는 나라도 멀리 있는 나라도, 이름이 더럽혀지고 혼란으로 가득한 너를 조롱할 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 22장5)
ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio; et facta est famosa mulieribus, et iudicia perpetrarunt in ea.
그러자 그들은 그 여자의 치부를 드러내고, 그의 아들딸들을 붙잡아 갔으며, 끝내는 그를 칼로 죽여 버렸다. 이렇듯 그는 벌을 받아 여자들 가운데에서 악명이 높았다. (불가타 성경, 에제키엘서, 23장10)
At vero ne aliquis sexus inter homines sapientiae fama caeteris praestantes, fidei nostrae testimoniis desit, illa etiam famosa Sybilla inducatur, quae nec divinitatem Verbi, nec humanitatem, nec utrumque adventum, nec utrumque judicium Verbi scribendo praetermisit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:1)
quoniam pro altero gloriosum est mori, pro altero vero opponitur contumacia servilis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:9)
Si eas quamlibet iniquas respuit, reus maiestatis adiudicatur servilibus suppliciis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:11)
Ut trepidos rerum annales, tristemque laborum Inquirit seriem, attonitis ut spectat ocellis Semirutas turres, ad adhuc polluta cruore Flumina, famososque Ormondi volnere campos!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 3:2)
Non olim ciuile nefas, non Cesaris arma, Non pueri regis animum, non federa regni, Non mortis seruile genus seruosque probasset Magnus et exanimis, truncatus, nudus honore Funeris, in nuda solus iacuisset harena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:7)
Non tamen illius scrutatur uiscera ferro, Nec rotat ense caput, nec inhebriat ora cruore, Funere famoso dedignans claudere uitam Hostis et insigni leto pensare ruinam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:13)
Degeneri pugna, seruili Marte, doloso Insultu, belli furias mollitur in hostem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:13)
Illic barbulus non minoris sui corporis dignitate famosus, cum plebecula piscium familiarius habitabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:133)
Illic boves, taurorum recusantes militiam, quasi rustici, servilibus negotiis inhiabant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:150)
Alii namque quos servilis conditionis demittit humilitas, augustam jactitant libertatem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:3)
Hoc comperto, Robertus de Flandria assumptis secum viris cautissimis, Rotgero de Roscit, Gozelone filio comitis Cunonis de Monte acuto, cum mille loricatis ab exercitu exsurgens ad Arthesiam descendit, civitatem muro, moenibus et praesidio turrito munitissimam, in qua Turci manentes Armenios Christianos servili jugo subegerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 56:2)
Rotgerus de Barnavilla pariter convocatus adfuit, qui insidiis Turcorum assiduus et strages saepius exercens, apud eosdem Turcos notissimus et famosissimus laudem eam obtinuit, ut saepius inter Christianos et ipsos de omni conventione utrinque captivorum et cujusque rei internuntius audiretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 122:5)
Civitatem vero Rohas, moenibus et murali aedificio munitissimam, fertilitate quidem famosissimam, obtinent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION